Urkunde Nr. 1627 aus Band III
- Seite im UB:
- 473
- Heute in:
- Hermannstadt, Staatsarchiv [Direcţia Judeţeană Sibiu a Arhivelor Naţionale ale Romȃniei]
- Druckvorlage:
- nach Original
- Abdruck als:
- Volltext
- Sprache:
- Latein
1627
Ofen 1409 Februar 1 König Sigmund erlässt zu Gunsten der Hermannstädter und Genossen eine Verordnung, betreffend die Anhängigmachung von Klagen gegen die Genannten vor ihrem zuständigen Richter, betreffend ferner die Weiterklage an den König beziehungsweise an den Oberstschatzmeister des Königs. Orig. Perg. Hermannst. Archiv. Siegel, rund, war in weisses Wachs auf der Rückseite aufgedrückt.
Sigismundus dei gratia rex Hungariae, Dalmaciae, Crouaciae et cetera marchioque Brandemburgensis et cetera, sacri Romani imperii vicarius generalis et regni Bohemiae gubernator fidelibus suis universis praelatis, baronibus, comitibus, castellanis, nobilibus et quibuslibet possessionatis hominibus item civitatibus et liberis villis earumque rectoribus iudicibus et vilicis, quibus praesentes ostenduntur, salutem et gratiam. Ex significatione fidelium civium et hospitum nostrorum de Scibinio et de eius pertinentiis nobis oblata percepimus querulosa, quod cum ipsi pro acquirendis victibus eorum vel alia compulsi necessitate ad vos et in vestri medium proficiscerentur, vos eosdem iudicaretis et vestro iudicio et iudicatui astare compelleretis incessanter, in rebus et personis creberrime ipsos arestando, nulla prius ut conveniens foret iustitia postulata. Unde cum nos dictos fideles cives et hospites nostros sic opprimi non velimus per quempiam quoquo modo, volumus et fidelitati universitatis vestrae firmo edicto regio praecipiendo mandamus, quatenus a modo in antea praefatos cives et hospites nostros vel eorum aliquem in vestris possessionibus, tenutis et villis ac in vestri medio nullus vestrum iudicare vel suo astare iudicatui compellere in rebusque et personis arestare irrequisita iustitia audeat vel praesumat signanter pro debitis, delictis et offensis aliorum. Sed si qui ex vobis quidquam actionis vel quaestionis contra ipsos habent vel habuerint, hi in medio eorundem fidelium civium nostrorum iuridice prosequantur, et si iidem vel officialis ipsorum in reddenda iustitia cuipiam tepidi exstiterint vel remissi, ex tunc non ipsi hospites nostri contra quos agitur, sed idem officialis noster pro tempore constitutus in nostram vel magistri tavarnicorum nostrorum praesentiam per querulantes legitime evocentur, ex parte quorum nos vel idem magister tavarnicorum nostrorum sufficiens iustitiae complementum exhibebimus vel exhibebit iustitia suadente quibuslibet querulantibus de eisdem. Praesentes deinque post earum lecturam semper apud exhibentem volumus remanere. Datum Budae, in vigilia festi purificationis virginis gloriosae, anno domini millesimo quadringentesimo nono. [S. 474]