Sie suchten nach:

Treffer 0 von Ihrer Suche Neue Suche
 

Urkunde Nr. 1082 aus Band II

Seite im UB:
477-478

Heute in:
Vatikanstadt, Vatikanisches Archiv [Archivum Secretum Apostolicum Vaticanum, Archivio Segreto Vaticano]
Druckvorlage:
nach (zeitgenössischem) Registereintrag

Abdruck als:
Volltext

Sprache:
Latein


1082


Anagni [1377] August 5 Papst Gregor XI. bestätigt Thomas als Pfarrer von Kronstadt.

Register Vatikanisches Archiv.

Druck: Theiner, Mon. Slav. (») I, 329 nach dem Register Vatikanisches Archiv. -- Archiv (») Neue Folge XXIV, 1893, 621.

Gregorius episcopus et cetera dilecto filio Thomae quondam Mathei Szes de Barasson nato, presbytero Strigoniensis diocesis salutem et cetera. Laudabilia probitatis et virtutum merita, super quibus apud nos fide digno commendaris testimonio, nos inducunt, ut te favore apostolico prosequamur. Exhibita siquidem nobis nuper pro parte tua petitio continebat, quod olim parochiali ecclesia beatae Mariae de Corona Strigoniensis diocesis per obitum quondam Nicolai Jacobi ipsius ecclesiae rectoris, qui extra Romanam curiam diem clausit extremum, vacante dilecti filii . . consules et universitas loci de Corona dictae diocesis, cum ad consules et universitatem dicti loci, qui fuerint pro tempore, praesentare1) rectores1) ipsius parochialis ecclesiae de antiqua et approbata et hactenus pacifice observata consuetudine communiter pertineat, te dilecto filio Nicolao Fabri vicario in spiritualibus bonae memoriae Thomae tunc archiepiscopi Strigoniensis communiter praesentarunt, tuque deinde per eundem vicarium habentem ad hoc ab eodem archiepiscopo specialem potestatem ad dictam ecclesiam sic vacantem nullique de iure debitam institutus fuisti in his omnibus statutis a iure temporibus observatis, tuque praesentationem et institutionem praedicta obtinuisti a dicto archiepiscopo auctoritate ordinaria confirmari canonice, nisi apostolicae reservationes obstarent aut ecclesia ipsa alias quam ut praemittitur vacavisset vel eins collatio ad sedem apostolicam existeret iuxta statuta Lateranensis concilii legitime devoluta. Cum autem, sicut eadem petitio subiungebat, tu dubites eandem ecclesiam tempore praesentationis aut institutionis seu confirmationis huiusmodi fore dispositioni apostolicae reservatam aut ecclesiam ipsam alias quam ut praefertur vacavisse et vacare vel ipsius collationem ad eandem sedem ut praemittitur esse devolutam, teque posse propterea super ea in posterum molestari, nos volentes te praemissorum meritorum tuorum intuitu [S. 478] favore prosequi gratioso, tuis in hac parte supplicationibus inclinati volumus et apostolica tibi auctoritate concedimus, quod praesentatio ac confirmatio praedictae et quaecumque inde secuta perinde a data praesentium, dummodo dictus Nicolaus Jacobi familiaris dictae sedis non fuerit, valeant et plenam obtineant roboris firmitatem, ac si de ipsa ecclesia nulla per sedem praedictam specialis reservatio facta foret aut ecclesia praedicta alias quam ut praemittitur minime vacavisset vel eius collatio non esset ad praefatam sedem ut praefertur devoluta. Nulli ergo et cetera nostrae concessionis et voluntatis infringere et cetera. Datum Anagniae, Nonis Augusti, pontificatus nostri anno septimo.


1) So Vorlage. -- Archiv a. a. 0.: praesentatio rectoris [2x].^