Treffer 0 von 4 Ihrer Suche Neue Suche
 

Urkunde Nr. 1416 aus Band III

Seite im UB:
220-221 a)

Heute in:
Kronstadt, Staatsarchiv [Direcţia Judeţeană Braşov a Arhivele Naţionale ale Romȃniei]
Druckvorlage:
nach Original

Abdruck als:
Volltext

Sprache:
Latein


1416


Kronstadt 1398 Mai 15 Franciscus, Dekan von Kronstadt und Pfarrer von Marienburg, schaltet die Urkunde des Königs Sigmund von 1398 Nr. »1408 ein und spricht der Nikolauskirche von Neustadt den ihr durch Cristanus, den Villicus von Weidenbach, strittig gemachten Mühlenanteil zu.

Orig. Perg. Gemeindearchiv Neustadt bei Kronstadt. Siegel war an grün-weisser Hanfschnur angehängt. -- Der Text ist sehr fehlerhaft.

In nomine sanctae et individuae trinitatis amen. Evanescunt in tempore quae in tempore geruntur, nisi recipiant a voce testium aut a scripti memoria firmamentum testante philosopho dicente, actus quos providus ordinat saepe delet successus temporum, nisi firmentur robore literarum. Nos igitur Ffranciscus decretorum baclarius1) ac decanus Brasschouiensis necnon plebanus in castro Mariae universis et singulis praesentes2) inspecturis ad perpetuam rei memoriam tenore praesentium significamus, quod accedens ad nostram praesentiam providus vir Michael vitricus parochialis ecclesiae sancti Nycolai in Noua civitate Strigoniensis diocesis attulit nobis unam literam illustrissimi principis ac domini, domini nostri naturalis videlicet Sigismundi regis Hungariae subimpresso3) minori sigillo suo sigillatam, non cancellatam nec in aliqua sui parte vitiatam, prout prima facie apparebat, per quam nobis facta fuit plena fides, praesentia personaliter protulit et legi petiit. Cuius tenor sequitur per haec verba. (Folgt die Urkunde des Königs Sigmund von 1398 Nr. »1408.) Nobis igitur pro tribunali sedentibus vocatisque1) utrasque1) partes praescriptas videlicet memoratam dominam Ruchsin et dictum Cristanum et Margaretham consortem eiusdem ad obiecta responsuros, quibus sic utrisque personaliter comparentibus coram nobis in iudicio una parte proponente et altera parte respondente, ita et nobis in facto huiusmodi sive in causa praemissa a dicto domino nostro rege commissa fideliter et conscientiose de saepe dicta domina requirentibus, perscrutantibus seu extorquentibus toties quoties visum fuit expedire, tandem eadem praefata domina Ruchsin ex una parte coram nobis et testibus infra annotatis non compulsa nec coacta sed matura deliberatione, industria et praemeditato animo alta, expressa et intellegibili voce de verbo ad verbum omnia et singula supra scripta recitando, resummendo conscientiose affirmabat necnon eadem acta praemissa per eandem testamentaliter legata coram nobis aequali modo disposuit et eadem testamenta secundario legavit omni modo et forma fienda prout superius exprimitur. Nos itaque de mandato memorati domini nostri regis factum huiusmodi inter partes utrasque praescriptas decidere sive sententiare decrevimus, mediante iurisdictione omnino concludamus et sententiando pronunciamus in his scriptis tali siquidem adiecta [S. 221] conditione, quod praefata sexta pars praedicti molendini per praelibatam dominam Ruchsin rite et rationabiliter ex quibusdam certis causis praetermissis testamentaliter legata,1) licet de praesentibus utatur, tamen postquam carnis exiit materiam eadem2) ab hac luce discesserit, quia omnis caro fenum et status eius quasi flos agri qui mane efflorebit vespereque decidetur et arescet et cetera, ex tunc eadem pars ad praefatam ecclesiam sancti Nycolai in dicta Noua civitate remota ab omnibus omni impedimento perpetue debet persistere et libere remanere. Sin autem quod absit praedictus Cristanus sive consors eiusdem vel alter eorum ex parte affinitatis, consanguinitatis sive obligationis causa dictam sextam partem dicti molendini minus iuste invadere, inquietare vel possidere sive praemissa revocare vellet sive intenderet ante elapsum terminum vel postea, ex tunc per omnia vigorem ullam nullatenus in his habere valeat sive possit, sed eadem pars ab omnibus inconsumpta, indefessa atque inimpugnata cum omnibus iuribus et proventibus ad eandem spectantibus dictae ecclesiae sancti Nycolai sine fraude perpetue maneat atque persistat omni modo et forma quo supra. In quorum omnium et singulorum praemissorum et ad certitudinem pleniorum damus eidem hanc praesentem literam privilegiatam, nostri capituli sub impensione sigilli roboratam. Praesentibus discretis et honorabilibus viris Johanne Seydenswancz dicto comite de dicta Brasschouia et Jacobo Wynnant dicto villico de eadem et Jacobo Tyuel dicto iurato de eadem et reliquis consultibus ac iuratibus de eadem laicis supra dictae Strigoniensis diocesis testibus ad praemissa rogatis. Datum in Corona, XV die mensis Maii, anno domini Mo CCCo. LXXXXo. VIIIo.


a) Die Fußnoten wurden in diesem Band des UB jeweils seitenweise gezählt. Auf die vorliegende Urkunde entfallen: 1-3 auf S. 220, 1-2 auf S. 221.^
[S. 220]
1) So Vorlage [3x].^
2) Vorlage: praesentibus.^
3) Vorlage: subinpssone [Abkürzungssstrich über ps].^
[S. 221]
1) Vorlage: legatam.^
2) Vorlage: idem.^