Urkunde Nr. 1420 aus Band III
- Seite im UB:
- 224-225 a)
- Heute in:
- Kronstadt, Staatsarchiv [Direcţia Judeţeană Braşov a Arhivele Naţionale ale Romȃniei]
- Druckvorlage:
- nach Original
- Abdruck als:
- Volltext
- Sprache:
- Latein
1420
Kronstadt 1398 Juli 1 Johann Seydenswancz, Richter, und der Rat von Kronstadt sprechen der Nikolauskirche von Neustadt den ihr durch Cristanus, den Villicus von Weidenbach, strittig gemachten Mühlenanteil zu. Orig. Perg. Gemeindearchiv Neustadt bei Kronstadt. Siegel, weisses Wachs in Wachsschüssel, an weisser Hanfschnur angehängt, derselbe Stempel wie Nr.
»1374. -- Der Text ist sehr fehlerhaft.
In nomine domini amen. Cum tempore memoria continua revolutione pro dolor sic labatur et actio tam praeteritorum quam futurorum successione subripiatur, prudentum consilia sunt, ut acta digna memoria scriptum firmentur integra, quod usque ad cursum futuri temporis perseverant incorrupta. Nos igitur Johannes Seydenswanz iudex Braschouiensis, Jacobus Thewefil, Cristanus Eychhorn, Johannes Goedfart, Johannes aurifaber iurati consules ac universi cives loci praemissi ad universorum Christi fidelium natorum
9) et nasciturorum
10) notitiam testimonio praesentis literae volumus pervenire, quod Nouae civitatis seniores nostro adstantes comparuerunt iudicio, a parte virorum laude dignorum testimonium in facie nostri iudicii perhibuerunt, quomodo pridem molendinum in medio ipsorum situatum igne esset annihilatum pariterque destructum. In quo quidem ipsis incola Cecilia [S. 225] Ruetschin cognomine commorasset, qnae in dicto molendino omnium reddituum
1) sexta parte usa fuisset, dictos proventus in eius usum uti melius poterat convertisset. Postremo vero per ipsos seniores saepius monita dictam eiusdem molendini quod reaedificaret partem sextam, ipsa vero onere paupertatis oppressa eandem reaedificare non potuisset, sed proprio motu mentis et corpore non coacta, non per errorem aliquem seducta sed ex certa eius conscientia et bona deliberatione praehabita sponte et voluntarie pro donatione irrevocabili inter vivos omnium
2) condens
2) pro fabrica ecclesiae sancti Nicolai dictae villae patroni assignarat addita conditione, quod saepe facta pars sexta proventuum molendini ei deservire ad finem vitae deberet, post diem vero suae extromessionis proventus omnes et singuli fabricae ecclesiae sancti Nicolai praefatae, velut antea Ceciliae deservissent, ecclesiae saepe notatae iure hereditario deberent
3) perpetue famulari super eo, quod ipsi seniores, tota et villanorum universitas dictum molendinum reaedificarent. Hoc facere assumpserunt, etiam perfecerunt, quod eius filia
4) Eufemia in figura nostri iudicii dignoscitur recognovisse. Denique Cristanus villae Weydembach villicus superveniens ipsos Nouae civitatis seniores ex parte suae uxoris in nostrum traxisset iudicium et terrae nostrae iurisdictionem. Quae eius uxor Ceciliae saepe tactae agnata dignoscitur fuisse, quod vocabulum nostro vulgari dicimus enckil. Ex eadem vero sanguinis affinitate Cristanus saepe tactus dictam sextam molendini partem sibi usurpare voluisset ecclesiae eandem auferendo. Quam quidem causam [praemi]simus
5) minus fore iustam, secundum sententiam nostram diffinitivam sextam molendini partem et redditus universos partis eiusdem ecclesiae sancti Nicolai adiudicavimus, praesentibus adiudicamus perpetue duraturam. Et ut praemissa irrevocabiliter perseverent et robur obtineant perpetuae firmitatis, praesentes in testimonium universitatis nostrae sigillo subappenso fecimus communiri. Datum Coronae, in vigilia visitationis virginis gloriosae, sub anno incarnationis domini millesimo trecentesimo nonagesimo octavo.
a)
Die Fußnoten wurden in diesem Band des UB jeweils seitenweise gezählt. Auf die vorliegende Urkunde entfallen: 9-10 auf S. 224 (1-8 zu voranstehender Urkunde), 1-5 auf S. 225.^[S. 224]
9)
Vorlage: natis.
^ 10)
Vorlage: nascituris.
^[S. 225]
1)
Vorlage: redditu [
Abkürzungssstrich über u].
^ 2)
So Vorlage. - Scilicet: sextam partem omnium reddituum molendini condens pro fabrica.
[2x]^ 3)
Vorlage: deberet.
^ 4)
Hierauf: in figura
[unterpunktet].
^ 5)
Wasserfleckig.
^