Sie suchten nach:

Treffer 0 von Ihrer Suche Neue Suche
 

Urkunde Nr. 1434 aus Band III

Seite im UB:
239-240 a)

Heute in:
Budapest, Ungarisches Landesarchiv [Magyar Országos Levéltár]
Druckvorlage:
nach Original

Abdruck als:
Volltext

Sprache:
Latein


1434


1399 Mai 1 Das Weissenburger Kapitel bezeugt, dass seitens Annas, der Gattin Michaels von Zsombor, an Egidius, den Sohn Bakoch's von Turek, sechs Urkunden übergeben worden sind, betreffend die Besitzungen Eppeschdorf, Belleschdorf, Hohndorf, Gugendorf, Gogeschdorf, Reussdorf, Johannisdorf, Maniersch und Ehrgang.

Orig. Perg. Ungar. Landesarchiv Budapest.

Nos capitulum ecclesiae Transsiluanae significamus tenore praesentium quibus expedit universis, quod cum iuxta continentiam literarum viri magnifici domini Styborii vaivodae Transsiluani et comitis de Zolnuk obligatoriarum nobilis domina Anna relicta quondam Ladislai filii Emerici de Ebesfolwa nunc vero consors magistri Michaelis de Zombor universa literalia instrumenta super facto possessionum dicti Ladislai filii Emerici videlicet Ebesfolwa praedictae, Iwedich, Hondorf, Goganfolwa, Gyakus, Kund, Zenthywan, Monyoros et Ernye vocatarum emptionalium confecta octavo die festi beati Georgii martyris1) sub poenis et gravaminibus in eisdem literis domini vaivodae obligatoriis contentis et expressis Egidio filio Bakoch de Turek coram nobis deponere debuisset, tandem ipso termino1) adveniente praefatus magister Michael de Zombor nomine procuratorio in persona eiusdem dominae Annae consortis suae quasdam sex literas quinque nostras et unam quondam magistri Ladislai vicevaivodae Transsiluani, videlicet duas nostras privilegiales, unam anno domini millesimo CCCmo vicesimo quinto, secundo die octavarum festi nativitatis virginis gloriosae2) super venditione duarum partium cuiusdam possessionis Vylak vocatae in comitatu de Kikillew existentis per comitem Andream fratrem Tylegd nomine proprio et nomine Hus fratris sui ac Ladislai filii sui comiti Apoor filio Ladislai filii Sarus ac Ladislao filio suo necnon aliis filiis Ladislai filii Sarus facta confectam, aliam similiter privilegialem nostram anno domini millesimo CCCmo tricesimo septimo, in festo beati Bartholomei apostoli3) super concordia inter comitem Michaelem filium Symonis quondam bani, Petrum, Johannem et Symonem filios eiusdem ab una et comitem Apoor filium Ladislai et Ladislaum filium eiusdem parte ab altera ac statutione possessionis Gyakusteleky in comitatu de Kykillew existentis4) eidem Apoor facta ac metis eiusdem emanatam5) tenoremque literae magistri Petri vicevaivodae verbaliter in se continentem, item unam patentem eodem anno tricesimo septimo, feria tertia proxima ante festum corporis Christi6) super trina proclamatione et ad iudicium vocatione ma- [S. 240] gistri Michaelis filii quondam Symonis bani ac Petri, Johannis et Symonis filiorum suorum ratione possessionis Gyaktelke praedictae ad praesentiam Thomae vaivodae contra comitem Apoor et Ladislaum filium suum per nostrum et eiusdem domini vaivodae homines facta eidem domino Thomae vaivodae rescriptam et emanatam tenoremque literae eiusdem de verbo ad verbum in se continentem, item aliam patentem anno domini millesimo CCCmo septuagesimo tertio, tertia feria proxima post dominicam Reminiscere1) super quadam inquisitione, quomodo Stephanus germanus Balaad quandam possessionem Gyakus vacatam una cum vaivodali et conventus de Clusmonostra fratre quodam habitum mutante hominibus sub taciturnitate intrando, non faciendo aliquam mentionem de recaptivatione pro se statui facere procurasset, magistro Ladisiao vicevaivodae Transsiluano rescriptam tenoremque literae eiusdem verbaliter in se continentem, item tertiam patentem nostram super arbitrio sex proborum virorum in facto possessionis Gyakus inter Stephanum germanum Balaad ab una et Petrum filium Georgii ac Ladislaum filium Emerici parte ex altera celebrato, ut medietas ipsius possessionis Gyakus eidem Stephano germano Balaad, alia vero medietas eisdem Petro et Ladisiao perpetuo cedere debeat sub conditionibus in eisdem expressis, confectam, magistro Ladisiao vicevaivodae rescriptam tenoremque literae eiusdem in se verbaliter continentem eodem anno septuagesimo tertio, secundo die octavarum festi beati Georgii martyris2) emanatam, item quartam patentem quondam magistri Ladislai vicevaivodae sub eodem anno et super eodem arbitrio confectam praefato magistro Egidio filio Bakoch deposuit et assignavit coram nobis. Super quibus quidem literis praemissis modo ut praefertur depositis et assignatis idem magister Egidius filius Bakoch tam sui ex parte quam proximorum et consanguineorum suorum ac aliorum quorumcumque, qui super eisdem sex literis sibi ut praemittitur depositis et assignatis contra ipsam dominam Annam vel eius heredes quaestionem et litis materiam movere attentarent, quorum onus et gravamen omnino in se assumpsit, praefatam dominam Annam et eius posteros quitos, solutos et expeditos reddidit et commisit coram nobis testimonio praesentium mediante. Datum in termino praenotato, anno domini millesimo CCCmo nonagesimo nono.


a) Die Fußnoten wurden in diesem Band des UB jeweils seitenweise gezählt. Auf die vorliegende Urkunde entfallen: 1-6 auf S. 239, 1-2 auf S. 240.^
[S. 239]
1) Mai 1. [2x]^
2) 1325 September 16.^
3) 1337 August 24.^
4) Fehlt in der Vorlage.^
5) Vorlage: manatam.^
6) 1337 Juni 16.^
[S. 240]
1) 1373 März 15.^
2) Mai 2.^