Sie suchten nach:

Treffer 0 von Ihrer Suche Neue Suche
 

Urkunde Nr. 1675 aus Band III

Seite im UB:
523-525

Heute in:
Hermannstadt, Staatsarchiv [Direcţia Judeţeană Sibiu a Arhivelor Naţionale ale Romȃniei]
Druckvorlage:
nach Manuskript 19. Jahrhundert

Abdruck als:
Volltext

Sprache:
Latein


1675


Hermannstadt 1412 Juni 15 Stibor, Woiwode von Siebenbürgen, verleiht im Namen des Königs Sigmund Marktschelken das Jahrmarktrecht.

Abschrift Rudolf Theil und Carl Werner in der Sammlung von Urkundenabschriften des Vereins für siebenbürgische Landeskunde, nach dem Orig. Perg. Marktarchiv Marktschelken. Siegel war an grüner Seidenschnur angehängt.

Nos Stiborius vaivoda Transsiluanus, Bistriciae, Nitriae, Trinczinii et Solnuk comitatuum comes ac fluvii Wag dominus et cetera. Cum ad ea praecipue sollicitudinis nostrae cura dirigitur, per quae civitatum et locorum [S. 524] regalium simul et vaivodalium felix status et grata commoditas perpensius procuratur, ideo in perpetua rei memoria volentes praesentem scripturae repraesentationem observari, notum facimus tenore praesentium quibus expedit universis, quod nos cupientes conditionem et statum civitatis maioris Schelk dictae, partibus in Transsiluanis situatae in profectibus, utilitatibus, usibus et commoditatibus latius ampliare, et libertatum gratiarumque praerogativis foro annuali seu nundinarum1) ad modum ceterarum regalium ac vaivodalium civitatum in praemissis partibus situatarum auctoritate regia, qua fungimur, speciali nostra ex gratia volentes insigniri, ut ad regia nostraque ad obsequia praesenti gratia suffragati2) promptiores de cetero efficiantur et paratiores, non per errorem nec improvide sed magnificorum virorum domini Piponis de Ozora salium regalium et Themesiensis comitis et cetera ac Michaelis filii Salomonis, comitis Siculorum ceterorumque nobis pro tunc assedentium matura deliberatione praeaccepta consilioque praehabito condecenti in persona serenissimi principis ac domini, domini Sigismundi Romanorum ac Vngariae et cetera regis populis et hospitibus universitatique civium civitatis maioris Schelk praenarratae ac per ipsos dictae civitati Schelk maiori in perpetuum gratiose indulgemus, concedimus, donamus et praesentibus effectualiter elargimur, ut ipsi ex nunc in antea annis singulis quatuordecem diebus videlicet septem diebus ante dominicam proxime festum Penthecostes praecedentem et septem ipsam dominicam sequentibus annuale forum seu nundinas in praenotata civitate maiori Schelk habere, tenere et observare libere possint et valeant omni iure, libertate, consuetudine, exemptione, usu, modo et forma, quibus in aliis civitatibus memoratarum partium Transsiluanarum annuale forum seu nundinae antiquitus usque praesens habitae, tentae et observatae sunt, habentur, tenentur et praesentialiter observantur. Quapropter vos universos et singulos mercatores, institores et ceteros quoslibet homines cum rebus venalibus et quibuspiam mercantiis ad praedictum forum annuale procedentes affirmamus, certificamus, tutificamus et securos reddimus, ut peractis inibi emptionibus venditionibus et cunctis vestris negotiationibus secure absque omni pavore, impedimento et perturbatione illaese ad propria vel ad alia loca, quae malueritis, remeare, transire et progredi possitis procedereque valeatis sub tutela et protectione nostra speciali, inhibentes firmiter et districte auctoritate regia nobis ad hoc specialiter attributa universis et singulis principibus1) ecclesiasticis et saecularibus, baronibus, nobilibus, militibus, clientibus, castellanis, vicecastellanis, officialibus civitatum, oppidorum villarumque rectoribus ac aliis cuiusvis conditionis hominibus, ne praefatos cives, incolas et dictam civitatem Schelk necnon universos et singulos mercatores ac alias quascumque personas dictas nundinas sicut praemittitur visitantes, accedentes et suo tempore ibidem morantes ac abinde recedentes in personis, mercibus et rebus suis contra tale nostrum indultum impediant, molestent vel quomodolibet perturbent, sicuti regiam gravissimam indignationem ac [S. 525] poenam contra facientibus ad arbitrium regium infligendam voluerint indesinenter evitare, gratiae quoque nostrae sub obtentu. Et hoc volumus ubique in locis publicis et necessariis palam et aperte proclamari. In cuius rei memoriam et testimonium in evidens pendenti sigillo nostro maiori praesentes iussimus communiri. Datum in civitate Cibiniensi, feria quarta proxima post festum sancti Barnabae apostoli, anno ab incarnatione domini millesimo quadringentesimo duodecimo.


1) So Vorlage. [2x]^
2) Vorlage: suffragari.^