Urkunde Nr. 4180 aus Band VII
- Seite im UB:
- 134-135 a)
- Heute in:
- Hermannstadt, Staatsarchiv [Direcţia Judeţeană Sibiu a Arhivelor Naţionale ale Romȃniei]
- Heutige Signatur:
- Urkundensammlung [Colecţia de documente medievale], Serie U. III (Inventar 27), Nr. 34.
- Druckvorlage:
- nach Original
- Abdruck als:
- Volltext
- Sprache:
- Latein
4180
Desch 1477 März 27 Propst Urban schreibt dem Rat von Hermannstadt über die vom König angeordnete Rechnungslegung der Kastellane von Mühlbach über alle dort eingehobenen Taxen. [S. 135] Orig. Pap. Arh. St. Sibiu U III 34. Ringsiegel war in grünes Wachs auf der Rückseite zum Verschluß aufgedrückt.
Druck: Programm Mühlbach (
») 1875/76, 38 Nr. 7.
Prudentes et circumspecti viri domini et amici honorandes. Aesterna die allatae sunt mihi litterae vestrae
1) simulcum copia literarum domnia thesaurarii, quarum continentia per omnia intellexi quod
2) maiestas regia dedisset literas suas Stephano Mwckaii et Mathia Byro castellanis Zazsebes in eo, ut rationem dent de omnibus perceptis tam ordinariis quam etiam extraordinariis taxis et cetera ubi etiam petitis me, ut unum ex familiaribus meis iuxta continentiam literarum domini thesaurarii vobiscum adiungam ut ipse calendacionis praesensit hoc libenter admisi ecce scripsi aliis meis literis mediantibus camerariis meis in Wyzakna constitutis, ut unus eorum vobiscum sit dum vocatus fuerit per vestram amicitiam. Ubi autem me interrogatis de praesentatione literarum regiae maiestatis videlicet cui an dominae relictae condam domini Iohannis Pangracz vel novis castellanis pro nunc ad Zazsebes localis aut Mathiae Byro et socio suo Stephano Mwckay praesentent. In quantum mihi visum est nec dominae sed neque novis castellanis praesentanda sunt literae regiae maiestatis hanc propter rationem quia bene constat amiciciis vestris, quod Mathias Byro non tantum hiis rebus fuit negotiator et factor domini quondam vaivodae sed aliis quam pluribus ipse sit omnes proventus quia percepit alii autem castellani moderni credo quod satis modicum perceperunt de illis brevis fiet calculatio videtur. Mihi et necesse est
1) ut a potioribus incipiatur in aliis tamen procedendum est amicitiis vestris iuxta informationem et continentiam literarum domini thesaurarii si dominae praesentaretis literas regias leviter posset respondere, quia nihil sibi constat de hoc negotio sed neque literas habetis sibi loquentes alii novi castellani similiter leviter possunt a vobis separari
1) quia notum est, quod modicum vel nihil perceperunt. Illi autem antiqui castellani hoc facere non possunt et quo omnibus notum est, ut ipsi per multa tempora fuerunt negotiatores. Tamen amicitiae vestrae
3) magis intellegunt quid in hac re facturi erunt. Ex Dees feria quinta proxima ante dominicam Ramispalmarrm, anno domini 1477.
Urbanus praepositus et cetera. Auf der Rückseite Adresse: Nobilibus et prudentibus viris magistro civium iudici et iuratis consulibus civitatis Cibiensis, dominis et amicis sincere honorandis.
a) Seitenumbruch nach Kopfregest.
^1) Über der Zeile. [3x]
^ 2) Hierauf gestrichen
pro. ^ 3) Hierauf verwischt 7 mm.
^