Sie suchten nach:

Treffer 0 von Ihrer Suche Neue Suche
 

Urkunde Nr. 4206 aus Band VII

Seite im UB:
153-154

Druckvorlage:
nach Original

Abdruck als:
Volltext

Sprache:
Latein


4206


Birthälm 1477 September 23 Johannes, Pfarrer von Meschen und Dekan des Mediascher Kapitels, bestätigt die Übereinkunft zwischen dem Pfarrer Valentinus von Mediasch und dem Rat des dortigen Marktortes über die Schenkung eines Fischteiches für die dos plebanatus.

Orig. Perg. Archiv der evang. Kirchengemeinde A.B. Mediasch Nr. 50. Siegel war angehängt.

Druck: Werner, Mediascher Kirche (») 35 Nr. 2.

Nos Iohannes de Mussna plebanus decanatusque Meggyensis decanus, Christannus, decretorum et artium doctor, plebanus in Birthalben, ceterique ecclesiarum plebani dicti decanatus Meggyensis memoriae commendamus tenore praesentium significantes quibus expedit universis quod cum nos die datarum praesentium in dote egregii Cristanni, decretorum et artium doctoris, plebani in dicta Birthalben, pro celebranda fraternitate congregati fuissemus, nostram adeuntes praesentiam honorabilis Valentinus, sacri iuris canonici baccalaureus, plebanus de Meggyes, parte ab una, ab altera vero partibus prudentes ac circumspecti viri Laurencius Aurifaber iudex, Martinus Faber villicus, Iohannes Rewel dictus ceterique iurati concives dicti oppidi Meggyes et per eosdem coniuratos nobis propositum extitit eo modo. Quomodo ipsi unacum communitate animo deliberato et consilio maturo praehabitis unum fundum piscinae ad dotem plebanatus in Meggyes / dedissent et condonassent, immo darent et condonarent foris plateam Czekaas versus villam Prathe iacentem... fossam seu aquaeductum et ripa/1) de Muszna defluentem, qui aquaductus infra ecclesiam sancti Udalrici et plateam Smydgaass in dictum Piscinae funum suum habere debet processum. Talibus tamen conditionibus interpositis, quod praedictus dominus Valentinus plebanus aut sui successores pro tempore aquam de iamdicto fluvio aut ripa debet aut debent habere ad prius dictum piscinae fundum sine voluntate iuratorum aut indemnitate negligentiae reipublicae Meggyensis, ad quam conditionem memoratus Valentinus plebanus se et suos successores perpetuis temporibus obligavit, ita quod aquam supradictam sine omni nocumento aut negligentia reipublicae recipere habeat facultaten, etiam illa conditione adiecta, quod ipsi cives praedicti [S. 154] et communitas propter fundi et aquae condonationem et ipse praemeoratus Valentinus plebanus propter antefatae piscinae erectionem et fundationem perpetuum missam constituerent, ita quod quilibet plebanus in Meggyes pro tempore constitutus singulis sextis feriis unam missam de cantando usque post elevationem in aras sanctae crucis de sancta cruce post maturam missam propter commodum et utilitatem de praedicta piscina provenientem perpetuis servare temporibus debeat et teneatur, si de praedicta piscina fructum recipere voluerit. Si autem missam praenarratam de sancta cruce servare neglexerit, extunc ipsi reditus et utilitas de saepefata piscina provenientes ad ecclesiam beatae Margarethae propter negligentiam plebani tamdiu, quam negligentia durat, devolvi debeant et ipsi cives de bonis ecclesiae ratione praedictorum proventuum plebano pro dicta missa satisfaciant, qui cives Meggyensis pro tempore tamquam patroni et fundatores dictae piscinae aut successores fundatorum tamquam superintendentes esse debeant et teneantur. Ad cantandam etiam missam perpetuandam praedictus Valentinus plebanus quinque agros prati, quorum unus inferius agros dotis, alii vero quatuor superius agros dotis immediate iacentes superius montem patibuli et unum iuger vinearum in Wewertal inter vineam providi Iohannis Rewel et vineam discretae feminae relictae Michaelis Sartoris immediate situm donavit et tribuit. Insuper praefati Valentinus plebanus et consulatus Meggyensis rogantes nobis, ut super praemissam constitutionem, ordinationem ac confessionem seu fassionem coram nobis factam literam nostri decanatus sub sigillo eiusdem constitutionis, ordinationis et fassionis in testimonium extradare et concedere dignaremur. Nos igitur petitionibus ipsorum iustis nobis in hac parte porrectis inclinati praesentes literas sigillo nostro munitas in testimonium duximus concedendas. Datum loco ut supra, feria tertia post Mathei apostoli et evangelistae, anno domini millesimo quadringentesimo septuagesimo septimo.


1) 120 und 138 mm im Bug durch Wassereinwirkung unleserlich geworden. Die mitgeteilte Lesung nach K. Werner, der diese Stelle noch bis auf ein Wort lesen konnte. ^