Sie suchten nach:

Treffer 0 von Ihrer Suche Neue Suche
 

Urkunde Nr. 4250 aus Band VII

Seite im UB:
179

Heute in:
Kronstadt, Archiv der Honterusgemeinde
Druckvorlage:
nach Abschrift

Abdruck als:
Volltext

Sprache:
Latein


4250


Ofen 1478 Mai 20 König Matthias befreit die Salzhäuer aus Salzburg von allen Heeresdienstverpflichtungen sovie von der Zahlung der Ein-Gulden-Steuer.

Abschrift von der Hand Joseph Trauschs „E transsumto authentico", ohne weitere Quellenangabe, Archiv der Evang. Kirche A.B. Kronstadt T.q. 77, I, Nr. 37.

Nos Mathias dei gratia rex Hungariae, Bohemiae et cetera memoriae commendamus tenore praesentium significantes quibus expedit universis, quod nos tum ad supplicationem nonnullorum fidelium nostrorum nobis pro parte universorum incisorum salium nostrarum regalium in oppido nostro Vizakna commorantium propterea factam, tum vero considerantes fidelitates et servitia eorundem, quae ipsi nobis in incisione huiusmodi salium continuo exhibent, eosdem ab ingressu quorumlibet exercituum per nos seu alios quoscunque de nostro mandato tam contra perfidos Turcos, quam etiam alios quospiam nostros et huius regni nostri aemulos generaliter aut partialiter instaurandorum, item etiam a solutione taxae sive contributionis unius floreni, si et quandoeunque taxam ipsam ad partes illas regni nostri Transilvanas generaliter aut alias qualitercunque imponi contingeret, in perpetuum duximus eximendos et supportandos, immo eximimus et supportamus praesentium per vigorem. Quocirca vobis fidelibus nostris vaivodis vel vicevaivodis dictarum partium regni nostri Transylvanarum, item capitaneis, belliductoribus, levatoribus et sollicitatoribus quorumcunque exercituum nostrorum tam generalium quam partialium, nec non dicatoribus et exactoribus praefatae taxae unius floreni in dictis partibus Transsylvaniae nunc constitutis et in futurum constituendis, harum serie firmiter praecipientes mandamus, quatenus praefatos incisores salium in dicto oppido nostro Vizakna commorantes ad ingressum quorumcunque exercituum nostrorum tam generalium quam partialium, ac ad solutionem praefatae taxae unius floreni contra formam praemissae nostrae gratiosae exemtionis nullo unquam tempore arctare et compellere, aut ipsos propterea quovismodo in personis rebusque et bonis eorum impedire turbareque et molestare praesummatis neque sitis ausi modo aliquali, gratiae nostrae sub obtentu. Praesentes autem, quas sigillo nostro in pendenti communiri fecimus, semper reddi iubemus praesentanti. Datum Budae in profesto sacratissimi corporis Christi, anno eiusdem millesimo quadringentesimo septuagesimo octavo, regnorum nostrorum Hungariae et cetera vigesimo primo, Bohemiae vero decimo. [S. 180]