Orig. Perg. Hermannst. Archiv. Siegel war an weisser Hanfschnur angehängt. [Photographie: Ungarisches Landesarchiv Budapest [Magyar Országos Levéltár] DF (Diplomatikai Fényképgyűjtemény) Nr. 244566.]
Faksimile: Jakó - Manolescu, Scrierea latină (
») Nr. 6a. +
Jakó - Manolescu, A latin írás története (
») 6/A. +
Druck: Bethlen, Gesch. Darstellung (
») 115-116. Fejér, Codex (
») VII, 2, 173 und 3, 159. Teutsch u. Firnhaber, Sieb. Urkb. (
») I, 180-181.
Druck und Faksimile: Zimmermann, Texte (
») 1.
Druck und rumänische Übersetzung: Documente privind ist. Rom. (
») C, veacul XI-XIII, vol. II, 391-392 bzw. 512. +
Regest: Archiv (
») III, 1848, Nr. 178. +
Jakó, Codex dipl. Trans. (
») I, 296 Nr. 508 +
[S. 192] Universis praesentia inspecturis iudices, iurati ac tota communitas villae Cybiniensis salutem in omnium salvatore. Quoniam ea quae aguntur in tempore a memoria ne decidant scripturarum solent iudiciis roborari, ad universorum igitur praesentium posterorumque notitiam harum pervenire volumus serie literarum, quod nos quandam domum cum suis attinentiis in Cybinio iacentem et ad nos pertinentem iam dudum a nobis pro hospitali habitam et per nos manu saeculari correctam viris religiosis utpote deo dilectis fratribus Cruciferis de ordine sancti spiritus concessimus, contulimus et donavimus eo iure quo donum seu collatio dictae domus ad nos dignoscebatur hactenus pertinere ita videlicet, quod dicti fratres vel ipsis subditi in dicta domo hospitalis divinum exerceant officium et missarum celebrent solennia et ipsi pauperibus, debilibus, advenis et claudis de elemosinis sibi a Christi fidelibus largitis seu largiendis pro posse suo subveniant ipsos in suis necessitatibus colligendo. Et ut haec nostra donatio, concessio et collatio robur perpetuae obtineat firmitatis, praesentes eisdem contulimus literas sigillo Cybiniensis provinciae sigillatas. Datum et actum in Cybinio, anno domini milesimo ducentesimo nonagesimo secundo, in die beati Johannis baptistae.