Urkunde Nr. 2450 aus Band V
- Seite im UB:
- 109-110
- Heute in:
- Karlsburg (Weissenburg), Batthyaneum [Biblioteca Naţională a României, Filiala Biblioteca documentară Batthyaneum, Alba Iulia]
- Heutige Signatur:
- Kapitelarchiv, Urkunden Nr. 705.
- Druckvorlage:
- nach Original
- Abdruck als:
- Volltext
- Sprache:
- Latein
2450
Sächsisch-Regen 1443 März 18. a) Andreas, Pfarrer von [Regen /] Reen, hält dem Stephan von Losoncz alle Bedrückungen vor Augen, denen er ausgesetzt gewesen ist, und verlangt Vergütung des Schadens, den ihm zuletzt sein Diener Stephan Kanthor zugefügt hat. Orig. Pap. Batthyaneum Alba Iulia, Archiv des sieb. Domkapitels Nr. 705. Siegel war auf der Rückseite zum Verschluss aufgedrückt. Dieselbe Schrift wie Nr.
»2449. Auch im Text besteht eine weitgehende Abhängigkeit.
Regest: Történelmi tár (
») 1892. 644 Nr. 704.
Se ipsum ad omnia genera mandatorum cum fidelitate vir magnifice domine mi honorande vestrae eidem magnificentiae gratiarum refero actiones de omnibus boni mihi a vestra magnificentia impensis, de his autem, quae contra ecclesiam sanctam egistis parcat deus animae vestrae, sed ego a vestra megnificentia nunquam ullis meis meritis exigentibus demerui, quod tanta indicibilia oprobria et scandala quae a vestra magnificentia vestriusque a principio et nunc sunt impensa quia semper fui quasi unus mercenarius quamdiu intravi plebaniam istam ego enim laboravi et vos abstulistis adipem laboris si saltem vestrae occurreret magnificentiae, quanta servitia et quantas tribulationes propter vos sum passus tempore magni Anthonii, quod aliquando decem personae vel plures habuerunt me in custodia et si apprehensus fuissem quam pluries me vita privassent uti enim sentio forsitan vestra magnificentia causa meorum fidelium servitiorum me sic saepe saepius conturbavit. Intellexi etiam quomodo vestra magnificientia dixisset, quod ego singulis annis assumpsissem vobis dare medias decimas quod ego hoc non feci, immo meum posse neque fuit facere talia illa tamen omnia benevole tolerassem et sustinuissem tempore
1) in
1) praesenti
1). Ac tamen nunc pro praesenti iterum venit quidam famulus vester videlicet Stephanus Kanthor cum suis complicibus domum meam tamquam hominis malifici manu violenta me absente supervenientes et portam curiae confragens ulteriusque hostium cellarii seram unde concutientes et disrumpentes vinaque de cellario extrahentes, immo nec sic contenti cuppas erga parietem percucientes, terbella [S. 110] huiusmodi negotia inde deportantes et mirabiliter ibi viventes adhuc quod peius et deterius est, duo vasa vini quae creverunt in propria vinea
2) mea extraherunt, quae feci ligonizare propriis sumptibus meis dicentes sic quod deberet cum eisdem implere alia vina vacua et tamen ego nunquam misi vina mea iacere vacua, sed solummodo fecit mihi in contemptum. Dum autem fecit educere vina ad civitatem tunc sui famuli et omnes alii quibuscumque placuit biberunt quousque suffundebantur, misit etiam intra his cum vasculis et thinis uxori suae deferre ad villam quamdiu totum vas exhauserunt mihi in praeiudicium valde magnum. Quod utique credo, ut tale scandalum non sit auditum in tota provincia, tempore autem disturbii, dum pauperes iobbagiones debebant fugere nescierunt, quo se inclinare cum omnibus bonis ipsorum nisi ad domum meam et tunc temporis conservavi eos cum omnibus bonis ipsorum pacifice iam vero a vestris non potui pacifice conservare sed tamquam praedatores domum meam violantes et disrumpentes. Si enim fuissem praesens tunc aperuissem eis portam et misissem eos intrare pacifice ideo vestrae magnificentiae propter tanta opprobria et scandala peramplius famulari non possum sciat vestra magnificentia quod iam medias decimas deservivi et ipsas excipere volo. Igitur vestra magnificentia det istum ponere cuicumque voluerit sic tamen ut medias decimas habeam si autem vestra magnificentia voluerit pro se habere ex tunc transmittat mihi valorem mediae decimae, si autem non etiam mittatis mihi literas vestras ut sim liber vendere cuicumque voluere, ne anima mea in futuro damnetur propter vos neque etiam anima vestra propter me, sciat enim vestra magnificentia quod interim exire nolo neque literas confirmatorias alicui dare volo nisi fiat mihi satisfactio de istis mediis decimis; postquam autem fuerit mihi satisfactio, tunc volo omnes literas reddere, quae etiam in posterum proficient vestrae magnificentiae et tunc locetis unum quemcumque volueritis. Scriptum in Regen feria secunda post dominicam Reminiscere, anno domini millesimo et cetera quadragesimo tertio. Andreas plebanus de Regen, < >
3) capellanorum humillimus.
Auf der Rückseite Adresse: Magnifico et egregio viro domino Stephano quondam bani de Losonchv, domino suo metuendissimo.
a) Ausstellungsort im UB als: Sächsisch-Reen.
^1) Über der Zeile nachgetragen. [3x]
^ 2) Gebessert aus
vnea. ^ 3) Lücke 1,1 cm.
^