Sie suchten nach:

Treffer 0 von Ihrer Suche Neue Suche
 

Urkunde Nr. 2810 aus Band V

Seite im UB:
368-369

Heute in:
Budapest, Ungarisches Landesarchiv [Magyar Országos Levéltár]
Heutige Signatur:
DL (Diplomatikai Léveltár) Nr. 14 605.

Druckvorlage:
nach Einschaltung (Insert)

Abdruck als:
Ausführliches Regest

Sprache:
Latein


2810


Pressburg 1453 Januar 30 König Ladislaus verleiht Johannes von Hunyad für seine vielen Verdienste im Kampf gegen die Türken, die einzeln aufgezählt werden, die Erbgrafschaft von Bistritz. . . . . ...ipsum Johannem de Hwnyad ac filios et heredes eorum universos super civitate et districtu Bistriciensi ac eius pertinentiis in partibusTranssiluanis habitis in perpetuos et liberos comites maiores, dictum vero districtum in comitatum perpetuum, sicuti pridem in civitate nostra Viennensi in sede et habitu maiestatis regalis sublimi constituti, assistentibus nobis quampluribus ducibus et marchionibus fratribus nostris et toto consilio nostro observatis omnibus illis cerimoniis, quae in talibus observandae sunt, solemniter nominavimus et creavimus, ita et nunc de novo, hic intra metas regni nostri Hungariae constituti de plenitudine nostrae regiae potestatis nominamus, praeficimus et creamus eosdem comitem Johannem ac filios et heredes suos. Sed et comitatum praedictum ab omnium wayvodarum et quorumlibet iudicum et iusticiariorum illarum partium iudicatu et omni iurisdictione eximendo, solius nostrae praesentiae aut palatini et iudicis curiae nostrae regiae iudicio reservamus decernentes, ut ipsi comes Johannes ac filii et heredes sui universi cera rubra quoad sigillum in signum excellentiae comitatus ac aliis omnibus illis gratiis honoribus, praerogativis et privilegiis quibus ceteri maiores comites liberi et perpetui de iure vel de consvetudine utuntur gaudeant, utantur et fruantur, perpetuis semper temporibus universis recepto tamen ab eodem comite Johanne in persona sua ac heredum suorum firmissimo in talibus praestari solito nobis et successoribus nostris regibus Hungariae fidelitatis et obedientiae iuramento in forma infrascripta. Praefatum autem districtum seu comitatum Bistriczensem cum civitate Bistriczia ac opidis, villis, praediis et aliis quibuslibet ipsius et earum pertinentiis videlicet tributis, censibus, proventibus, terris arabilibus, cultis et incultis, vineis el vinearum promontoriis, pratis, silvis, nemoribus, pascuis, aquis, aquarumque decursibus, molendinis et locis molendinorum ac iure patronatus ecclesiarum et generaliter quarumlibet utilitatum integritatibus quocumque nomine vocitatis sub suis veris metis et metarum antiquis distinctionibus eidem comiti Johanni suisque filiis ac heredibus et posteritatibus universis ex certa nostra scientia et animo deliberato de praelatorum et baronum ac nobilium regni nostri praedictorum consensu et collaudatione de manibus nostris regiis dedimus, donavimus et contulimus immo damus, donamus et conferimus iure perpetuo et irrevocabiliter possidendum, tenendum et habendum salvo iure alieno. Forma autem iuramenti, quo ipse comes Johannes nobis et successoribus nostris iuravit heredes quoque sui iurare tenebuntur haec est: Ego Johannes comes Bistriciensis promitto et iuro ad haec sancta dei evangelia quae corporaliter tango, quod de cetero fidelis et obediens ero vobis serenissimo [S. 369] principi et domino Ladislao regi Hungariae et cetera domino meo gratioso omnibusque successoribus vestris Hungariae regibus ac sacrae ipsius regni vestri coronae, contra quoscumque homines et nec auxilium sive consilium unquam dabo seu assentiam contra personam vestram, vitam vestram, salutem vestram seu statum vestrum, sed vestri et successorum vestrorum regum Hungariae praefatorum honorem et commodum semper et fideliter procurato toto posse dampnumque vestrum et successorum vestrorum ac dolum et fraudem contra vos ubi potero intercipiam et quod vestris et successorum vestrorum traditoribus et adversariis nunquam acquiescam, sed vos et successores vestros in rebus huiusmodi dum ad notitiam mei pervenerint fideliter avisabo et protegam vobisque et successoribus eisdem totis viribus meis assistam omniaque et singula ad eandem vestram coronam spectantia fideliter tenebo quemadmodum vester ac regni vestri Hungariae fidelis comes suo vero naturali domino Hungariae regi iuxta regales ac eiusdem regni ordinationes ac laudabiles consuetudines observare tenetur et facere, dolo et fraude semotis quibuscumque. Sic me deus adiuvet et haec sancta eius evangelia. In quorum omnium memoriam firmitatemque perpetuam praesentes concessimus literas nostras authentci sigilii nostri secreti, quo ut rex Hungariae utimur, appensione roboratas. Quas in formam maioris nostri privilegii redigi faciemus dum nobis in specie fuerint reportatae. Datum Posonii feria tertia proxima ante festum purificationis beatae Mariae virginis, anno domini millesimo quadringentesimo quinquagesimo tertio, regni autem nostri anno tredecimo.

Eingeschaltet als 1. Insert von König Ladislaus 1456 [= UB Nr. »3015], Orig. Ungar. Landesarchiv Budapest Dl. 14605.

Druck: Teleki, Hunyadiak kora (») X, 347 Nr. 174. Transilvania (») 1872, 141.
Bruchstück: Pray, Annales (») III, 125. Eder, Scriptores (») 228.
Regest: Fejér, Codex (») XI, 497. Archiv (») Neue Folge VI, 1863, 68 Hurmuzaki, Documente (») II, 2, 23.