Sie suchten nach:

Treffer 0 von Ihrer Suche Neue Suche
 

Urkunde Nr. 3075 aus Band V

Seite im UB:
570-571

Heute in:
Hermannstadt, Staatsarchiv [Direcţia Judeţeană Sibiu a Arhivelor Naţionale ale Romȃniei]
Heutige Signatur:
Urkundensammlung [Colecţia de documente medievale], Serie U. V, Nova Collectio posterior (Inventar 28), Nr. 1849.

Druckvorlage:
nach Original

Abdruck als:
Volltext

Sprache:
Latein


3075


Mediasch 1457 Mai 5 Richter und Geschworene der Zwei Stühle beurkunden mehrere Aussagen in Angelegenheit der Katharina, Witwe nach Anthonius Roed.

Orig. Pap. Arh. St. Sibiu. Coll. post. V 1849. Siegel, rund, Dm 4 cm, war in weisses Wachs vorne aufgedrückt.

Druck: Zimmermann, Texte (») 20 Nr. 19.

Nos iudices iuratique seniores duarum sedium Saxonicalium tenore praesentium notificamus, quod quondam nobis existentibus in generali nostra congregatione [S. 571] in Megies, ut moris est, pro nostris causis arduis tractandis coram nobis venere discreti viri videlicet Jacob Honn de Buzd, Bartholmis Schobel de Walhodia Vellintin Dimlink de Capuchs maiori et in hunc modum fassi sunt. Quod ipsis quondam uno die sabbati iter arripientibus in oppidum Birthalben in quo oppido fuit recessura relicta quondam Anthonii Rod, Katherina, ad terram nobilium et aliquo modo minabatur velle pignorare1) nostras incolas duarum2) sedium ubicumque ipsos reperire posset. Deinde praenotati viri vocati per villicum praenotati opidi et cum aliquot civibus accedentes antedictam Katherinam inquirentes an aliquem in eodem opido incusaret, ut ipsis coram istis advocatis manifestaret, quae non asseruit se quemquam incusare praeterquam aliquot amicorum suorum. Tamen viceiterata Jacobus Hon de Buzd simili modo avisans eam dicens. Cara soror, ego requiro vos praemeditamini vobis bene, quia propterea vocati sumus et quitquit audiverimus hic haec manifestabimus ubicumque locorum requisiti fuerimus, quem incusare nos dicitis vestrum prope recessum. Quae respondens, ut prius neminem praeterquam aliquos de. meis amicis. Illo non obstante si probaverit ipsa praenotata domina, quod aliquis nostri in medio et quitquit obligaretur veniat nostrum in medium et volumus et impertire iuris complementum, ut iuravimus singulis facere pauperibus et divitibus. Datum in Megies sub sigillo nostro maiori duarum sedium in profesto sancti Johannis ante portam Latinam, anno domini Mo CCCCo LVIIo.


1) Vor diesem Wort in durchgestrichen.^
2) Hierauf d durchgestrichen.^