Urkunde Nr. 3301 aus Band VI
- Seite im UB:
- 133-134
- Heute in:
- Kronstadt, Staatsarchiv [Direcţia Judeţeană Braşov a Arhivele Naţionale ale Romȃniei]
- Heutige Signatur:
- Fond 1: Stadt Kronstadt [Primaria Municipiului Braşov], Privilegiensammlung (Colecţia privilegii) Nr. 160.
- Druckvorlage:
- nach Original
- Abdruck als:
- Volltext
- Sprache:
- Latein
3301
Kronstadt 1462 November 25 König Matthias bestätigt die Schenkung von Ackerland, Wiesen und einer Mühle in Chichiş durch den Prior Thomas an Willibald Theel und dessen Söhne. Orig. Perg. Arh. St. Braşov, Priv. 160. Siegel war an drap-gelber Seidenschnur angehängt.
Von der Kanzlei: Commissio propria domini regis.
Nos Mathias dei gratia rex Hungariae, Dalmaciae, Croaciae et cetera memoriae commendamus tenore praesentium significantes quibus expedit universis, quod constitutis personaliter in conspectu nostro fidelibus nostris venerabili et magnifico Thomae priore Aurane ab una parte, vero ab alia Vilibaldo Theel dicto filio quondam Nicolai de Nyen, per eundem Thomam priorem Aurane sponte et libere confessum ac relatum extitit hoc modo, quod quia ipse a praefato Vilibaldo Theel in adolescentia seu pueritia sua non parva beneficia ac in fovendo et nutriendo ipso expensas sexingentorum florenorum auri vel etiam pluries ac alios favores suscepisset, iamque divina favente clementia idem Thomas maiorem adeptus est honorem et dignitatem. Igitur ipse memor praemissorum acceptorum beneficiorum et favorum quasdam particulas terrarum arabilium cultarum et incultarum ac fenilium intra metas possessionis Kekws adiacentem necnon molendinum intra metas earundem terrarum in fluvio Fekethwgh decurrente habitum simul cum cunctis suis utilitatibus et pertinentiis ac aedificiis quibuslibet ad easdem particulas terrarum arabilium et fenilium et molendinum praefatum de iure et ab antiquo spectantibus et pertinere debentibus quovis nominis vocabulo vocitatis sub earum veris metis et antiquis, praefato Vilibaldo Theel et per eum Georgio, Petro, Ladislao et Detrico, filiis suis ipsorumque heredibus et posteritatibus universis matura superinde praehabita deliberatione dedisset, donasset et contulisset, imo dedit, donavit et contulit coram nobis iure perpetuo et irrevocabiliter possidendas, tenendas, pariter et habendas, nullum ius nullamve iuris et dominii proprietatem sibi aut quibusvis fratribus suis in eisdem terris arabilibus, fenetis et molendino reservando, sed totum et omne ius ac dominium, quod in eisdem habuisset, in eosdem Vilibaldum Theel ac dictos filios suos eorumque heredes et posteritates universos transferendo. Unde facta huiusmodi fassione, donatione et collatione supplicavit maiestati nostrae humiliter praefatus Vilibaldus Theel in sua et dictorum Georgii, Petri, Ladislai et Detrici, filiorum suorum, nominibus, ut nos praemissis fassioni, donationi et collationi dictarum particularum terrarum arabilium et fenilium et molendini praefati, modo praemisso factis, nostrum regium consensum praebere dignaremur pariter et assensum. Nos igitur supplicationibus eorundem regia benignitate exauditis clementer et admissis praemissas fassionem necnon donationem et collationem praefatarum terrarum arabilium ac fenilium et molendini praedicti ratas, gratas et acceptas habendo, eisdem nostrum regium consensum praebuimus, imo praebemus benevolum pariter assensum et nihilominus attentis et consideratis fidelibus servitiis praefati Vilibaldi per eum primum sacrae dicti regni nostri Hungariae coronae et tandem maiestati nostrae cum omni fidelitatis constantia exhibitis et impensis, totum et omne ius nostrum regium, si quod in dictis particulis terrarum arabilium ac fenetis et molendino qualitercumque haberemus aut nostram ex quibuscumque causis, viis, modis et rationibus concurrerent maiestatem, simul cum cunctis earundem utilitatibus, proventibus, fructibus et pertinentiis ac aedificiis quibuslibet ad easdem de iure et [S. 134] ab antiquo spectantibus et pertinere debentibus quovis nominis vocabulo vocitatis sub earum veris metis et antiquis memorato Vilibaldo Theel ac Georgio, Petro, Ladislao et Detrico, filiis eiusdem, ipsorumque heredibus et posteritatibus universis dedimus, donavimus et contulimus, imo damus, donamus et conferimus iure perpetuo et irrevocabiliter possidendas, tenendas pariter et habendas salvis iuribus alienis harum nostrarum quibus secretum sigillum nostrum, quo ut rex Hungariae utimur, est appensum, vigore et testimonio literarum mediantibus. Datum Brassoviae in festo beatae Katherinae virginis et martyris, anno domini millesimo quandringentesimo sexagesimo secundo.