Sie suchten nach:

Treffer 0 von Ihrer Suche Neue Suche
 

Urkunde Nr. 3330 aus Band VI

Seite im UB:
152-154

Druckvorlage:
nach anderem Urkundenbuch

Abdruck als:
Volltext

Sprache:
Latein


3330


Ofen 1463 September 27 König Matthias genehmigt die von der Gesamtheit der siebenbürgischen Stände beschlossene Heerfahrtordnung.



Druck: Kovachich, Scriptores minores (») II, 384. Vajda, Az Erdélyi polgári (») 203ff. Schuller, Umrisse (») I, Urkundenbuch 13-17 Nr. 8. Archiv (») Neue Folge XII, 1874, 96 Nr. 21. Szabó, Szék. oklevéltár (») I, 196 Nr. 164 zu April 26.
Deutsche Übersetzung: Csallner, Quellenbuch (») 1. Aufl. 100 Nr. 44; 2. Aufl. 43 Nr. 27.
Regest: Transilvania (») 1873, 203.

I. Nobiles universi et ceteri possessionati homines. Dum in extrema necessitate exercitus generalis proclamatur, per singula capita insurgere tenentur, nisi gravi morbo aut senio impediantur. Ita tamen, ut in comitatu de Hunyad tamquam praedatorum incursionibus magis exposilo tertia in ceteris vero comitatibus Transylvaniae quarta eorundem nobilium pars domi relinquatur.
II. Iobbagiones nobilium similiter capitatim ire ad generales expeditiones obstringuntur, equis et armis instructi, quibus facultas suppetit, reliqui autem rustici pauperiores pedites pixidarii vel saltem armis rusticanis induti. Quinta nihilominus parte eorum more antiquo ad custodienda confinia et castella atque alia loca domi retenta.
III. Nobiles unius sessionis sive nullos iobbagiones habentes pariter viritim insurgere obligantur. Quartus quisque tamen horum intra fines Transylvaniae reservatur, locupletiores eorum inter equites, pauperes inter pedites militare debebunt.
IV. Proceres et nobiles quoque senio affecti, qui nonnisi curru ad exercitum venire valerent, sed alioquin bene possessionati reperiuntur, uti etiam talium viduae hominem nobilem et rei bellicae peritum loco sui ad exercitum mittere [S. 153] tenentur, ut qui publico bono fruuntur, publice iunctis viribus etiam pro eodem desudent.
V. Comites parochiales obligati sint cum probis viris nobilibus adminus quinque illis ab universitate nobilium cuiuslibet comitatus ad hoc negotium ordinalis tam ipsorum nobilium quam rusticorum nomina et numerum quolibet anno in regestrum consuetum conferre et iuxta illud gentem comitatus, cui praesunt, ad exercituandum adsumere, ut requirente tempore coram universitate trium nationum rationem reddere queant, quam recte hoc officio suo defuncti fuerint.
VI. Dum huiusmodi regestrum conscribitur, debent iidem comites et dilecti nobiles perlustrare equos, arcus, pharetras, hastas, clypeos et reliquos apparatus bellicos hominum regestratorum, ut si necessitate ingruente generalis insurrectio sive literis domini vaivodae Transylvaniensis sive ense cruento aut alio quolibet modo velociter promulgetur, ad locum denominandum protinus convenire et parati esse possint indeque sub ducatum domini vaivodae procedere altero comite cuiuslibet comitatus cum signo publico illis praeeunte.
VII. Item in huiusmodi regestro haec limitatio habeatur, ut etiam tunc quando belli generalis tempore per singula capita insurrectio demandatur, ubi pater cum filio uno pane vescitur pariter si duo fratres indivisi fuerint, talium unus tantum ad exercituandum ire adigatur, et si is in illo hello cadat, alter loco eius mitti non debeat. Et haec constitutio ad tres nationes aequaliter extendatur.
VIII. Item pro custodia castellorum ad publicam securitatem facientium castellani pro curiis vero praecipuorum dominorum magistri curiae cum illisve nobiles impossessionati et iobbagiones Hungarici sanguinis eo numero, quem comites et nobiles ad hoc ordinati definiunt, domi relinquantur. Sed horum quoque nomina cum nominibus quartae partis nobilium in regestrum inferantur veluti ceterorum exercituantium.
IX. Tandem universum exercitum nobilium alter dominorum vaivodarum tamquam generalis capitaneus Transylvaniae ductabit, alter vero, si ambo fuerint simul constituti, sin vero minus vicevaivoda in his partibus Transylvanicis pro tutiori rerum statu permanebit. Vaivoda vero casu, quo non existente, dominus vicevaivoda capitanei munus obibit. Sed neuter dominorum vaivodarum exercitum generalem nobilium ultra metas regni Hungariae educet, nisi casu poscente, sponte nobiles ipsi contra infideles ei aemulos sacrae coronae exire voluerint. Intra limites vero regni de cibatu regali nobilium et suarum gentium provideri curabit.
X. Siculi iuxta suum modum antiquum ad exercitum generalem mittere obliganlur duas gentis suae partes, tertia ad omnes eventus domi relicta. Eorum vero convocatio ad insurgendum fiat vel gladio sanguine tincto vel literis comitis eorundem Siculorum vel domini vaivodae si is simul comes fuerit. Dum tamen necessitas tumultum excitare cogit capitanei sedium cunctarum tympanis et zaldobonibus atque accensis struibus lignorum in sciundis locis Tüzhalom vocatis conclamationem faciant. Et qui ad haec non concurrit, caput amittat.
XI. Ne tamen defectus vel in motione vel in bello contingat singularum sedium capitanei tenentur pacis tempore necque admodum raro lustrationem armorum et reliquorum apparatuum peragere. Quod si neglexerint capitanei vel non obediverint mandati . . . quisque luat teneatur . . .
XII. Si aliqui temporis successu his declaratis constitutionibus se contumaciter opponerent et rebellationem concitarent, non tantum bona sua amittant sed capita etiam eorum amputentur vel de ligno suspendantur. Excitator vero, si reperietur, qui ceteros seduceret, contra serenissimum dominum regem et [S. 154] caram patriam is ferro candente ad mortem ustuletur, ne gratia quidem domini
regis in contrarium vires habente.
Praeter has constitutiones, quas pridem anno 1435 in decreto suo serenissimus dominus Sigismundus quondam imperator et rex cum regni ordinibus edidit1) nunc quoque fideliter acceptamus.
Budae anno 1463, feria tertia post dominicam Miserere.


1) Vgl. Nr. »2211.^