Urkunde Nr. 3507 aus Band VI
- Seite im UB:
- 269-270
- Heute in:
- Hermannstadt, Staatsarchiv [Direcţia Judeţeană Sibiu a Arhivelor Naţionale ale Romȃniei]
- Heutige Signatur:
- Kirchenarchive A.B. [Colecţia de documente ale parohiilor ev. CA săseşti] Serie II (Inventar 228), Nr. 2 - Abt. 3: K. A. Agnetheln [Parohia Ev. CA Agnita], Nr. 2.
- Druckvorlage:
- nach Abschrift
- Abdruck als:
- Volltext
- Sprache:
- Latein
3507
Pressburg 1466 November 19 König Matthias gewährt dem Marktort Agnetheln das Recht, im Kriegsfall die Hälfte seiner waffenfähigen Mannschaft zur Verteidigung der Kirchenburg zurückzuhalten. Abschrift des späten 18. Jahrhunderts Arh. St. Sibiu, K.A. Agnetheln Nr. 2/2.
Regest: Archiv (
») Neue Folge XVII, 1882, 536 Anm. 1.
Nos Matthias dei gratia rex Hungariae, Dalmaciae, Croaciae et cetera memoriae commendamus tenore praesentium significantes quibus expdit universis, quod nos tum ad supplicationem fidelis nostri magistri Ladislai, filii Georgii Thabiasy de Etzel notarii cancellariae nostrae, per eum pro parte fidelium nostrorum circumspectorum universorum civium, hospitum et inhabitatorum oppidi nostri Szent Agotha nobis propterea factam cum vero eo respectu, quod ipsum oppidum nostrum in confinibus partium regni nostri Transsilvanarum videlicet prope partes Transalpinas situm est, ut per fortalitium in eodem habitum absque custodia relictum tempore in successu in manus alienos devenire non contingat, eisdem civibus, hospitibus et inhabitatoribus ipsius oppidi nostri Szent Agotha id ex gratia speciali duximus annuendum et concedendum, ut dum ipsos per singula capita penes regnicolas dictarum partium Transsilvanarum ad exercituandum ire contingat, ex tunc media pars eorundem civium ab ipso exercitii remanere possit, qui infra adventum aliorum civium, videlicet extraneorum, ipsum fortalitium conservent et custodiant. Idcirco annuimus et concedimus praesentium per vigorem. Quocirca vobis fidelibus nostris magnificis vaivodis vel vicevaivodis dictarum partium Transsilvanarum ac capitaneis belliductoribus senatoribusque et sollicitatoribus quorumcumque exercituum, item iudicibus regiis et iuratis senioribus septem sedium Saxonicalium nec non universis regnicolis earundem partium Transsilvanarum praesentibus et praesentes visuris harum serie strenuiter mandamus, quod a modo deinceps praefatos cives, hospites et inhabitatores dicti oppidi nostri [S. 270] Szent Agotha contra formam praemissae nostrae annunciationis ad exercituandum compellere aut ipsos propterea in personis ac rebus et bonis suis impedire et perturbare nullatenus praesumatis, nec sitis ausi modo aliquali gratiae nostrae sub obtentu. Praesentes autem quas secreto sigillo nostro impendenti communiri fecimus post earum lecturam semper reddantur praesentanti. Datum Posonii in festo beatae Elizabethae viduae, anno domini millesimo quadringentesimo sexagesimo sexto, regni nostri anno nono, coronationis vero tertio.