Sie suchten nach:

Treffer 0 von Ihrer Suche Neue Suche
 

Urkunde Nr. 3559 aus Band VI

Seite im UB:
304

Heute in:
Kronstadt, Staatsarchiv [Direcţia Judeţeană Braşov a Arhivele Naţionale ale Romȃniei]
Heutige Signatur:
Fond 1: Stadt Kronstadt [Primaria Municipiului Braşov], Privilegiensammlung (Colecţia privilegii) Nr. 174.

Druckvorlage:
nach Original

Abdruck als:
Volltext

Sprache:
Latein


3559


Mediasch 1467 Oktober 30 König Matthias verbietet den königlichen Zolleinnehmern, während des Allerheiligenjahrmarktes in Kronstadt Zölle einzuheben.

Orig. Pap. Arh. St. Braşov, Priv. 174. Siegel rund, Dm. 68 mm, war in rotes Wachs vorne aufgedrückt.

Von der Kanzlei: Commissio propria domini regis.

Nos Mathias dei gratia rex Hungariae, Dalmaciae, Croaciae et cetera memoriae commendamus tenore praesentium significantes quibus expedit universis, quod nos ad supplicationem fidelium nostrorum universorum civium et hospitum ac communitatis civitatis nostrae Brassoviensis nobis propterea porrectam, tum vero pro commodo et utilitate ipsius civitatis nostrae omnes mercatores sive negociatores cuiuscunque lingvagii existant, de quibuscumque exteris partibus ad nundinas circa festum omnium sanctorum proxime venturum in ipsa civitate nostra Brassoviensi celebrari solitas, vel ex eisdem nundinis ad alia quaecumque loca res mercimoniales aut alias quascumque deferentes, sive ipsi Brassovienses, sive alii quicumque existant, a solutione proventuum vectigalis sacrae coronae nostrae sive tricesimae ac tributi nec non alterius cuiuscumque solutionis onere hac vice tamen gratiose eximendos duximus et supportandos, imo eximimus et supportamus praesentium per vigorem. Quocirca vobis fidelibus nostris exactoribus vectigalis sacrae coronae nec non tributi et tricesimae cunctis etiam quarumcumque solutionum exactoribus firmiter mandamus, quatenus receptis praesentibus praescriptas proventus vectigalis sacrae coronae nostrae ac tributum aliquod, vel aliam quacumque solutionem a praedictis negociatoribus sive mercatoribus cuiuscumque lingvagii existant, nec non ab ipsis civibus et hospitibus nostris Brassouiensibus rebusque per eosdem ad ipsas nundinas importantibus vel exportantibus de eisdem exigere non debeatis, aut quempiam eorum contra formam huiusmodi gratiosae nostrae exemtionis propter non solutionem vectigalis tributi tricesimae ac alterius cuiuscunque in personis, mercanciis rebusque et bonis ipsorum quibuscumque ab hinc usque ad nonum diem turbare seu damnificare nullo modo praesumatis. Praesentibus perlectis exhibenti restitutis. Datum in oppido Megyes feria sexta proxima ante festum omnium sanctorum, anno domini millesimo quadringentesimo sexagesimo septimo, regni nostri anno decimo, coronationis vero quarto. [S. 305]