Register Vatikanisches Archiv. [Photographie: Ungarisches Landesarchiv Budapest [Magyar Országos Levéltár] DF (Diplomatikai Fényképgyűjtemény) Nr. 291399.]
Druck: Baluzius, Epist. Innocentis III. (
») I, 141. Benkő, Milkovia (
») Milkovia II, 181. Katona, Hist. crit. (
») IV, 533-535. Schlözer, Krit. Sammlungen (
») 28 Nr. IV. Fejér, Codex (
») II, 333-335. Migne, Innocentii III. opera (
») I, 228-229. Teutsch u. Firnhaber, Sieb. Urkb. (
») I, 6. Theiner, Mon. Slav. (
») I, 2-3. Hageneder, Register Innocenz' III. (
») I, 375-377. +
Rumänische Übersetzung: Documente privind ist. Rom. (
») C, veacul XI-XIII, vol. I, 13. +
Regest: Archiv (
») III, 1848, Nr. 7. +
Potthast, Regesta (
») Nr. 284. Jakó, Codex dipl. Trans. (
») I, 130 Nr. 24. +
[S. 4] Innocentius episcopus servus servorum dei venerabili fratri . .
Ultrasilvano episcopo salutem et apostolicam benedictionem. Cum a nobis petitur quod iustum est et honestum tam vigor aequitatis quam ordo rationis exigit, ut id per sollicitudinem officii nostri ad debitum perducatur effectum. Cum igitur, sicut tua petitio nobis exhibita continebat, nos tuae supplicationi grato conniventes assensu privilegium super desertum a dilecto filio Gregorio sanctae Mariae in Porticu diacono cardinali tibi indultum auctoritate apostolica confirmamus et praesentis scripti patrocinio communimus. Ad maiorem autem huius rei evidentiam praedictum privilegium huic nostrae paginae de verbo ad verbum duximus inserendum.
Decernimus ergo, ut nulli omnino hominum liceat hanc paginam nostrae confirmationis infringere vel ei ausu temerario contraire. Si quis autem hoc attentare praesumpserit, indignationem omnipotentis dei et beatorum Petri et Pauli apostolorum eius se noverit incursurum. Datum Romae apud sanctum Petrum, XVII. Kalendas Julii.