Urkunde Nr. 3698 aus Band VI
- Seite im UB:
- 387-388
- Heute in:
- Budapest, Ungarisches Landesarchiv [Magyar Országos Levéltár]
- Heutige Signatur:
- DL (Diplomatikai Léveltár) Nr. 45 343.
- Druckvorlage:
- nach Original
- Abdruck als:
- Volltext
- Sprache:
- Latein
3698
Mühlbach 1469 April 13 Der Königsrichter Johannes Haz und der Stuhlrichter Johannes Frynner von Mühlbach erkundigen sich beim Hermannstädter Rat über Fragen der Steuereinhebung. Orig. Pap. Ungar. Landesarchiv Budapest Dl. 45 343. Ringsiegel war auf der Rückseite zum Verschluss aufgedrückt.
Salutationem ac cuiuslibet servitutis constantiam praeporrectam. Quia iam diebus certis transactis per quosdam nostrae civitatis inhabitatores vestrae uti percepimus conquestum fuit dominationi, quomodo in exactione pecuniarum contra consuetudinem civitatis et sedis Mullenpach iam aliqualem pecuniam exigissemus. Propter quod vestra prudentia nobis scribendo
1) illam pecuniam exactam civibus integre restituere mandavit. Nos autem singulis testantibus civibus penitus nullam percepimus pecuniam, prout die praecedenti dicti iurati ad nostram inquisitionem manifeste fassi sunt. Et licet aliis annis praecedentibus consuetudine exigente, iudex terrestris dictae civitatis Muellembach in sua iura deinde omnem exactam habuerit pecuniam. Tamen nos de omni suspicione volentes esse immunes anno praesenti ex voluntate civium providum virum Matthiam Sutorem iuratum civem civitatis praedictae in collectorem huiusmodi actionis pecuniae elegimus et constituimus cui qualibet pecunia exacta tempore nostrorum officiorum fuit assignata. Sed quia huiusmodi adulatoria
2) nobis notam in iustitiae falsae impingente impunes eradere obsurdum esset. Quare praesentibus instantissime vestram cogitando praecamur prudentiam ac dominationem, quatenus nos per scripta informare velitis quomodo nobis in huiusmodi detractionibus agendum sit et quibus pecus eosdem punire debeamus, qui post tergum nostrum temeraria falsifica loqui non erubescavit. Pro quo vobis dominationi vestrae fidentia volumus provideri. Datum in Mullembach feria [S. 388] quinta proxima ante dominicam Misericordia domini, anno domini et cetera LX IX
o.
Johannes Haz iudex regius et
Johannes Frynner iudex terrestris civitatis
Mollembach vestrae dominationi in omnibus. Auf der Rückseite Adresse: Prudenti ac circumspecto viro Nicolao magistro civium civitatis Cibiniensis domino ipsorum semper honorando ac oboediendo.
1) Vorlage
scribend. ^ 2) Vorlage
adulator. ^