Treffer 0 von 18 Ihrer Suche Neue Suche
 

Urkunde Nr. 3945 aus Band VI

Seite im UB:
543

Heute in:
Klausenburg, Staatsarchiv [Direcţia Judeţeană Cluj a Arhivele Naţionale ale Romȃniei]
Druckvorlage:
nach Abschrift

Abdruck als:
Volltext

Sprache:
Latein


3945


Ofen 1473 Februar 8 König Matthias beauftragt die Sachsen Siebenbürgens, die demnächst fällige Hälfte der ausgeschriebenen Abgabe, nämlich 11 000 Goldgulden sofort abzuführen.

Gleichzeitige Abschrift Pap., Arh. St. Cluj-Napoca, Archiv der Stadt Bistriţa Nr. 700.

Regest: Berger, Urkunden-Regesten (») 44 Nr. 254. Berger - Wagner, Urkunden-Regesten (») I, 77 Nr. 254. +

Mathias dei gratia rex
Hungariae, Bohemiae et cetera.

Prudentes viri fideles nobis dilecti. Quamvis pridem fidelis noster magnificus Johannes Ernust, comes Zoliensis, vobiscum in Albaregali talem fecerit dispositionem, ut medietatem praesentis taxae ad vos impositae videlicet undecim millia florenos auri in carnisprivio1) plenarie persolvere deberitis, tamen quia fideles dilecti nos in carnisprivio cum ipsa pecunia disponere habemus tam magna negotia nostra, quae nullomodo praeteriri possunt. Necessarium est ergo, ut vos quoque primum solutionem vobis praefixum antecipetis. Rogamus fidelitatem vestram diligenter vobisque committimus firmiter, quatenus considerata praesentes negotii nostri magnitudine ostentat is nobis hac iure illam complacentiam et tale servitium vestrum, ut adhuc ante carnisprivium et statim receptis praesentibus dictos undecim millia florenos auri assignetis et praesentetis sine mora venerabili Dominico praeposito, comiti camerarum salium nostrarum. Qui tandem valeat ipsam summam die nocteque celeriter maiestati nostrae mittere sciatis enim veraciter, quod meliori animo recipiemus a vobis ipsam summam nunc, quam si postmodum paretis nobis dupplum. Quia si ad carnisprivium illa summa huc non portaretur male starent negotia nostra et cum magnis sumptibus et spensis postmodum vix reformari possent. Faciatis itaque boni fideles voluntatem nostram in hac necessitate nostra et nos vobis favorabiles et gratiosi erimus servitia quoque vestra non obliviscemur. Secus ergo non facturi. Datum Budae feria secunda proxima post festum beatae Dorotheae virginis, anno domini millesimo quadringentesimo septuagesimo tertio, regni nostri anno quintodecimo, coronationis vero nono.

Darunter mit anderer Tinte: Prudentibus et circumspectis viris Thomae magistro civium nec non ceteris civibus et Saxonibus septem et duarum sedium et aliis ubilibet in Transsilvania constitutis fidelibus dilectis. [S. 544]


1) Februar 28.^