Sie suchten nach:

Form der Überlieferung: Eingeschaltet Remove constraint Eingeschaltet: Eingeschaltet Ausstellungsort: Mühlbach Remove constraint Mühlbach: Mühlbach Variante Überlieferung: Volltext Remove constraint Volltext: Volltext
Treffer 0 von 1 Ihrer Suche Neue Suche
 

Urkunde Nr. 673 aus Band II

Seite im UB:
88-89

Druckvorlage:
nach Original

Abdruck als:
Volltext

Sprache:
Latein


673


1352 August 22 Der Kolozsmonostorer Konvent bezeugt, dass Mannus von Kalyan und dessen Bruder ihre Besitzung Vndoteleke an Klausenburg verpfändet haben.

Orig. Perg. Stadtarchiv Klausenburg. Siegel, schadhaft, rund, weisses Wachs in Wachsschüssel, an Pergamentstreifen angehängt.

Druck: Jakab, Oklevéltár (») I, 49.

Nos conventus ecclesiae beatae Mariae virginis de Clusmonostra memoriae commendantes tenore praesentium significamus quibus expedit universis, quod Mannus nobilis de Kalyan pro se et Bartholomeo fratre suo uterino cum sufficientibus literis procuratoriis ab una, parte vero ex altera comes Bartholomeus iudex de Cluswar item Walterus, Dauid, Johannes dictus Zekel et magister Remarus notarius et civis de eadem tam pro se ipsis quam pro universis civibus civitatis eiusdem Clusuar coram nobis personaliter constitutis per eundem Mannum propositum exstitit ministerio vivae vocis et relatum, quod ipsi ob quandam ipsorum necessitatem evitandam quandam possessionem ipsorum Vndoteleke alio nomine Tarchahaza vocatam in comitatu de Clus iuxta fluvium Wyszomus existentem pro quadraginta et quinque marcis argenti qualibet marca octoaginta grossis computando plene coram nobis habitis, receptis et persolutis a die datarum praesentium usque revolutionem viginti annorum annis subsequentibus cum omnibus suis utilitatibus et pertinentiis universis pignori obligasset et obligavit coram nobis tali modo, quod si in revolutione viginti annorum dictam ipsorum possessionem Vndoteleke alio nomine Tarchahaza pro iam dicta pecuniae quantitate quadraginta et [S. 89] quinque marcarum argenti coram nobis redimere non possent vel non curarent, ex tunc duplum ipsius pecuniae incurrent eo facto. Si vero idem Mannus aut Bartholomeus uterque ipsorum pecuniam iam nominatam quocumque tempore infra terminum praefixum reddere possent et valerent, universi cives de Cluswar tenentur et debent recipere et habere ipsam pecuniam, sed possessionem superius nominatam possint et valeant uti, perfrui et sine aliquo strepitu percipere et conservare donec complebitur numerus viginti annorum. Ceterum quod si ipsis civibus videbitur ipsam possessionem multitudine populorum decorare, Mannus et Bartholomeus tenentur dare silvam in possessionibus ipsorum ubicumque possunt et valent attingere ipsi populi. Item retulit etiam, quod possessionem Vndoteleke alio nomine Tarcahaza vocatam infra viginti annis non possint neque valeant alii vel aliis impignorare. Non praetermittendum est, quod quicumque vel quocumque temporum in processu ipsos cives de Cluswar ratione praedictae possessionis videlicet Vndoteleke alio nomine Tarcahaza in litem aut in ius quovis colore attrahere niteretur et vellet, idem Mannus et Bartholomeus nobiles de Kalyan tenentur expedire propriis laboribus ipsorum et expensis necnon contra omnes impetitiones indemniter manu conservare. Item si iidem nobiles praetacti scilicet Mannus et Bartholomeus in ipsa possessione super fluvium Vyszomos cum pecunia ipsorum propria molendinum possent et valerent parare et construere, liberam praeberent construendi facultatem et unum colonum sub nomine ipsorum et terras arabiles sufticientes pro uno aratro similiter liberam haberent servandi potestatem. Ad cuius assertionis et confessionis seriem ad instantiam et petitionem ambarum partium praesentes literas nostras privilegiales pendentis sigilli nostri fecimus communiri. Datum quarta feria in octavis assumptionis virginis gloriosae, anno domini millesimo trecentesimo quinquagesimo secundo.