Urkunde Nr. 696 aus Band II
- Seite im UB:
- 112-113
- Heute in:
- Klausenburg, Bibliothek der Akademie [Biblioteca Academiei Române, Filiala Cluj-Napoca]
- Druckvorlage:
- nach Original
- Abdruck als:
- Volltext
- Sprache:
- Latein
696
1355 August 1 Das Weissenburger Kapitel bezeugt, dass Nikolaus von Durles an Peter, Johann und Simon, Söhne Michaels von Almaschken, die Hälfte der Besitzung Schmiegen zurückerstattet hat. Orig. Pap. Siebenbürg. Museum Klausenburg. Siegel, rund, war auf der Rückseite aufgedrückt.
Regest: Történelmi tár (
») 1889, 543.
Nos capitulum ecclesiae Transsiluanae significamus tenore praesentium quibus expedit universis, [quod magistro Nicolao filio] quondam Symonis bani de Darlaz ab una, Petro vero et Johanne ac Symone filiis Mychaelis filii eiusdem Symonis bani de Almas [parte ab altera] coram nobis personaliter constitutis confessum exstitit concorditer per eosdem pariter et relatum, quod licet iidem Petrus, Johannes et Symon filii Mychaelis medietatem cuiusdam possessionis ipsorum Sumugyn vocatae quadam necessitate ipsorum inevitabili praepediente eidem Nicolao filio quondam Symonis [bani perpe]tuassent, pro qua quidem perpetuatione lis et controversia non [S. 113] modica a multis temporibus retroactis inter ipsos fuisset exorta, ne tamen diuturnus rancor [et invidiae fomes]
1) valeat generare laesiones inter ipsos sed magis omnis inimicitia, litis et disceptationis materia de medio ipsorum radiciter
2) exstirpetur, tum [ob iustitiam]
3) tum etiam ob amorem fraternalem inter ipsos affixam volentes pacem praeferre dissidiis, reformantibus et ordinantibus plurimis probis viris et partes suas interponentibus in talem pacis et concordiae omnimodam devenissent et coram nobis devenerunt unionem, quod praenominatus Nicolaus filius Symonis bani praedictam medietatem possessionis Sumugyn vocatae per eosdem filios Mychaelis sibi perpetuatam eisdem Petro, Johanni et Symoni filiis Mychaelis cum omnibus utilitatibus et pertinentiis ad eandem resignasset et remisisset ac resignavit et remisit coram nobis ita tamen, quod iidem Petrus, Johannes et Symon filii Mychaelis eidem Nicolao filio Symonis bani darent et solverent viginti marcas argenti, pro quibus quidem viginti marcis argenti iidem Petrus, Johannes et Symon personaliter et Petrus dictus Serthew cum sufficientibus literis nostris procuratoriis pro Jacobo filio eiusdem Mychaelis coram nobis astantes medietatem cuiusdam silvae Nogbyk vocatae ipsos iure hereditario tangentem partem scilicet a parte fluvii Kukullew existentem, cuius quidem silvae alia medietas eiusdem magistri Nicolaii filii Simonis bani existeret, eidem Nicolao filio Symonis bani similiter coram nobis astanti impignorassent et impignorarunt coram nobis tali modo, quod si usque annualem revolutionem octavarum festi nativitatis domini proxime nunc venturi
4) dictam silvam ipsorum ab eodem magistro Nicolao redimere possent, tunc ipse magister Nicolaus receptis prius ipsis viginti marcis argenti dictam silvam eisdem filiis Mychaelis restituere teneretur,
5) si autem redimere nollent aut non possent, ex tunc elapso ipso termino eidem magistro Nicolao dictam medietatem silvae perpetuare tenerentur filii Mychaelis ante dicti.
6) Datum in octavis festi beati Jacobi apostoli, anno domini M
o. CCC
mo L
mo quinto.
1)
Loch, 2 Centimeter breit.
^ 2) radicit
mit derselben Abkürzung, welche von dem Schreiber für die Endung ur
gebraucht wird.
^ 3)
Loch, 1.5 Centimeter breit.
^ 4)
1357 Januar 1.
^ 5)
Vorlage: tenerentur.
^ 6)
Hierauf durchgestrichen: anno.
^