Treffer 0 von 1 Ihrer Suche Neue Suche
 

Urkunde Nr. 743 aus Band II

Seite im UB:
157-158

Druckvorlage:
nach anderem Urkundenbuch mit Quellennachweis

Abdruck als:
Volltext

Sprache:
Latein


743


1359 Februar 1 Der Stuhl Mediasch spricht der Gemeinde Wölz einen Teil des zwischen ihr und der Gemeinde Baassen strittigen Waldes zu.


Druck: Archiv (») Alte Folge I, 1 Heft 110 nach der Beglaubigungsurkunde der sieben Stühle von 1402 [= UB Nr. 1460], eingeschaltet als erstes Insert von dem Woiwoden Sigmund Bathori 1588. Das Orig. nach Archiv, Neue Folge XXI, 243, Anmerkung 36 in der Gymnasialbibliothek Mediasch [Vorlage für UB]. Gal, Értekeződés (») 83.

Nos universi provinciales terrae Megyes memoriae commendantes tenore praesentium significamus quibus expedit universis, quod cum dissensionem ac discordiam inter duas sedis nostrae villas videlicet Velcz et Bazna, quae pro quadam silva orta est, prout rei causa nobis totaliter nota est et manifesta, sedare concorditer et sopire nequivissemus, comitem Andream seniorem de Prothia pro decisione in Cibinium misimus requirendo,1) quae pars dictarum villaram alteri cedere deberet atque vinci. Et quatuor seniores sedis nostrae videlicet comes Petrus de Virthalm et comes Richannus de villa Richvini, comes Stephanus et Joannes villicus de villa Hetzelini in Cibinium fide sua mediante nunciarent1) et illos populos de Velz sua in causa iustificaverunt. Ipsi nempe provinciales Cibinienses praesente dicto comite Andrea de Prothia et comite Demetrio de villa Richvini et comite Roymaro de Nympz ipsam causam discutiendam et discordiam praedictam sopiendam ad praedictos quatuor seniores simulque ad nos universos provinciales eo, quod ipsius rei causa melius nobis nota erat, remiserunt. Nos igitur universi praedicti super territorium praedictarum duarum villarum progredientes et trium dierum spatio ibidem perdurantes illis populis Velz partem praemissae silvae diiudicavimus iuxta conscientiam nostram de iure derivantem et usum et utilitatem ipsorum perpetualiter pertinentem, incipientem in monte, qui Hochvarte dicitur, a sinistris a declivis fluminis versus territorium villae Bonetis, usque ad medium arundinis et ad arundinem liberam habere viam ita, quod unus currus alteri cedere poterit in ipsam silvam bene introeundi et exeundi libere concessimus et plenam dedimus auctoritatem. Acta sunt haec praesentibus infra scriptis quatuor viris comite Petro de Virthalm, comite Richvinno de villa Richini, comite Stephano et Joanne antiquo villico de villa Hetzelini et Petro iudice Hungaricali domini regis et aliis multis idoneis et discretis et duo comites Andreas de Prothia cum omnibus senioribus eiusdem villae, comites de villa Hetzelini comes Petrus filius comitis Petri, comes Petrus filius comitis Stephani cum omnibus senioribus eiusdem villae, comes Nicolaus cum omnibus senioribus villae Valdhuttin, duo comites Nicolai cum omnibus senioribus de magno Kopsch, comes Henningus cum omnibus senioribus de villa Tobiae et universi seniores de Virthalm, comes Demetrius et duo comites Joannes ex tunc iudices provinciales cum omnibus senioribus de villa Richvini, comes Jacobus cum omnibus senioribus de villa Nymps, comes Joannes cum omnibus senioribus de Muschna, comes [S. 158] Hentzmannus cum omnibus senioribus de Viszdorff et omnes seniores de villa Spurbasi, comes Joannes et omnes seniores de Buzd, comes Valterus et omnes seniores de villa Isopis, comes Salamon et omnes seniores de Bogacs, comes Stephanus et omnes seniores de Krtz, qui huic ordinationi affuerunt, ut superius est praemissum, et quicumque huius ordinationis transgressor exstiterit in sententia capitali et iudicibus in quinque marcis obligabitur et est astrictus. Ad maiorem huius praemissae tenoris credulitatem plenioremque firmitatem praesentes fieri fecimus sub appensione sigilli nostri munimine terrae Medwisch provinciali consignatas in robur perpetuae firmitatis. Data sunt haec pridie festi purificationis Mariae virginis gloriosae, anno domini millesimo trecentesimo quinquagesimo nono.


1) So Vorlage [2x]. ^