Urkunde Nr. 968 aus Band II
- Seite im UB:
- 367
- Heute in:
- Vatikanstadt, Vatikanisches Archiv [Archivum Secretum Apostolicum Vaticanum, Archivio Segreto Vaticano]
- Druckvorlage:
- nach (zeitgenössischem) Registereintrag
- Abdruck als:
- Volltext
- Sprache:
- Latein
968
Villeneuve [1371] September 16 Papst Gregor XI. befiehlt dem Erzbischof von Gran, die zum Milkower Bistum gehörigen Einkünfte und Rechte dem Bischof Nikolaus auszufolgen. Register Vatikanisches Archiv.
Druck: Theiner, Vetera Monumenta (
») II, 110. Densuşianu, Documente (
») 176.
Gregorius episcopus et cetera venerabili fratri
1) . .
2) archiepiscopo Strigoniensi salutem et cetera. Quanto personam tuam suadentibus tuae devotionis laudabilibus meritis interiori prosequimur in domino caritate, tanto studiosius ab his te cupimus abstinere, quae saluti tuae vel famae possent quomodolibet derogare. Sane nuper pro parte venerabilis fratris nostri Nicolai episcopi Milcoviensis nobis fuit expositum, quod sua Milcoviensis ecclesia, quae in confinibus regni Ungariae et prope infideles consistit, tam propter guerras quam alias pluribus annis pastore caruit, quodque nonnulli eius praelati multis annis ab eadem ecclesia absentes fuerunt, propter quae quamplura iura atque bona ad episcopum Milcoviensem pro tempore existentem et suam ecclesiam Milcoviensem iusto titulo pertinentia per nonnullos praedecessores tuos archiepiscopos Strigonienses occupata fuerunt, quae adhuc sicut accepimus detines de praesenti. Cum autem sinceritatem tuam non deceat bona detinere aliena, fraternitatem tuam nobis caram rogamus et hortamur attente, tibi nihilominus per apostolica scripta mandantes, quatenus pro nostra et apostolicae sedis reverentia ac tui honoris et salutis intuitu omnia et singula bona atque iura ad praefatum episcopum Milcoviensem et suam ecclesiam qualitercumque pertinentia eidem episcopo libere absque morae dispendio restituas et in pace dimittas in praemissis taliter te habendo, quod non oporteat aliud super hoc remedium adhiberi nosque devotionis tuae promptitudinem non immerito commendare possimus. Datum apud villam Novam Avinionensis diocesis, XVI. Kalendas Octobris, anno primo.
In eodem modo episcopo Transilvano. [S. 368]
1)
Hierauf: Nicolao.
^ 2)
Thomas. ^