Urkunde Nr. 1015 aus Band II
- Seite im UB:
- 410-411 a)
- Heute in:
- Vatikanstadt, Vatikanisches Archiv [Archivum Secretum Apostolicum Vaticanum, Archivio Segreto Vaticano]
- Druckvorlage:
- nach anderem Urkundenbuch mit Quellennachweis
- Abdruck als:
- Volltext
- Sprache:
- Latein
1015
Avignon [1373] Oktober 11 Papst Gregor XI. beauftragt seinen Nuntius Peter mit der Einhebung päpstlicher Steuern in Ungarn und Polen. Druck: Theiner, Mon. Slav. (
») I, 289 nach dem Register Vatikanisches Archiv. --
Densuşianu, Documente (
») 209.
Gregorius episcopus et cetera dilecto filio Petro Stephani canonico ecclesiae Agriensis apostolicae sedis nuncio salutem et cetera. Audivimus quod in regnis Ungariae et Poloniae et in partibus circumvicinis, ubi tu apostolic aesedis nuncius existis, sunt nonnulli episcopi, abbates, conventus, collegia et alii ecclesiarum et monasteriorum praelati, ecclesiasticae personae saeculares et regulares exemptae et non exemptae, necnon marchiones, duces et nobiles et aliae diversae personae, quae nobis et ecclesiae Romanae ex diversis causis census tam in pecunia quam in certis auri quantitatibus ac summis singulis annis solvere tenentur, prout in regestris seu libris Romanae ecclesiae ac praedecessorum nostrorum Romanorum pontificum plenius continetur. Et primo in regno Ungariae in archiepiscopatu Strigoniensi hospitale sancti regis Stephani, quod Oboyn nuncupatur, unam unciam auri, monasterium sancti salvatoris de Scaleza duos romanatos, in episcopatu Wesprimiensi ecclesia sancti Stephani regis apud castrum Bellegrane unam marcam auri, quae
2) est hospitale, monasterium Simigiense fertonem aut duas uncias auri in rigellis ad pondus Ungariae, in episcopatu Transilvanensi nova domus Theutonicorum in Borza ultra montes nivium unam marcam auri, in episcopatu Zagrabiensi ecclesia sanctae Mariae de Calidis aquis unum romanatum. Item in regno Poloniae in episcopatu Plocensi Wladislaus dux Poloniae debet singulis trienniis quatuor marcas auri ad pondus Poloniae, episcopus Pomesaniensis sive Caminensis debet singulis annis fertonem auri. Qui quidem praefatos census ei dem ecclesiae aut alio
3) eius nomine recipienti pro non parvo praeterito tempore solvere neglexerunt in animarum suarum periculum et praeiudicium ecclesiae memoratae. Super quibus nos providere volentes discretioni tuae petendi, exigendi et recipiendi nomine ecclesiae memoratae nostraeque camerae apostolicae ab eisdem episcopis, abbatibus, conventibus, collegiis et personis ecclesiasticis cuiuscumque status, gradus, ordinis vel conditionis fuerint, necnon marchionibus, ducibus et nobilibus et aliis diversis et singulis huiusmodi census seu pecuniarum et auri aut aliarum rerum quantitates, in quibus ut praefertur tenentur, et eos et eorum quemlibet per censuram ecclesiasticam auctoritate nostra compellendi, et de [S. 411] tibi traditis et solutis duntaxat quitandi, et illos, qui propter praemissa excommunicationis sententiam incurrerint, ab huiusmodi sententia auctoritate nostra, satisfacto prius camerae nostrae de his, de quibus tenebantur, iniuncta eis poenitentia salutari, in forma ecclesiae absolvendi et cum eis super irregularitate, si quam huiusmodi ligati sententia celebrando divina vel immiscendo se illis non tamen in contemptum clavium contraxerint, eis ad tempus, de quo tibi videbitur, a suorum ordinum executione suspensis, dispensandi et pro praemissis, si fuerit expediens, contra quoscumque contradictores et rebelies cuiuscumque status, gradus, ordinis vel conditionis existant, etiam si pontificali vel alia qualibet ecclesiastica vel mundana praefulgeant dignitate, simpliciter et de piano ac sine strepitu et figura iudicii procedendi plenam et liberam super praemissis concedimus tenore praesentium facultatem, non obstantibus constitutionibus apostolicis de una et de duabus dietis et aliis contrariis quibuscumque, etiam si de illis et totis earum tenoribus esset praesentibus specialis et expressa mentio facienda, seu si aliquibus communiter vel divisim a praedicta sit sede indultum, quod interdici, suspendi vel excommunicari aut extra vel ultra certa loca ad iudicium evocari non possint per literas apostolicas non facientes plenam et expressam ac de verbo ad verbum de indulto huiusmodi mentionem. Datum Avinione, V. Jdus Octobris, pontificatus nostri anno tertio.
a)
Die Fußnoten wurden in diesem Band des UB jeweils seitenweise gezählt. Auf die vorliegende Urkunde entfallen: 2-3 auf S. 410 (1 zu voranstehender Urkunde).
^ 2)
Scilicet: ecclesia.
^ 3)
Vorlage: alii.
^