Urkunde Nr. 3981 aus Band VII
- Seite im UB:
- 1-3
- Heute in:
- Hermannstadt, Staatsarchiv [Direcţia Judeţeană Sibiu a Arhivelor Naţionale ale Romȃniei]
- Heutige Signatur:
- Kirchenarchive A.B. [Colecţia de documente ale parohiilor ev. CA săseşti] Serie II (Inventar 228), Nr. 503 - Abt. 13: K. A. Heltau [Parohia Ev. CA Cisnadie], Nr. 14.
- Druckvorlage:
- nach Einschaltung (Insert)
- Abdruck als:
- Volltext
- Sprache:
- Latein
3981
1474 Januar 12 Matthäus, Pfarrer von Heltau, klagt im Berufungsweg vor dem erzbischoflichen Stuhl in Gran gegen den Michelsberger Pfarrer Nikolaus und seine Helfershelfer, die die Zehntabgabe von den zur Bergkirche gehörenden Ländereien in gewalttätiger Weise verweigert hätten. Eingeschaltet vom Dechanten des Hermannstädter Kapitels 1474 [= UB Nr.
»3982], Orig. Arh. St. Sibiu, K.A. Heltau Nr. 503/14.
[S. 2] Cum appelationis remedium ad hoc a sacris canonibus sit adinventum, ut omnes qui se in suis causis et actionibus senserint indebite et contra iuris ordinem praegravari vel fore praegravatos ad eius beneficium possunt habere recursum, hinc est quod ego Matheus derectorum doctor, canonicus ecclesiae Transilvanae, alias etiam custos eiusdem nunc vero plebanus in Heltha sentiens ecclesiam meam beatae Walpurgis parochialem in Heltha praedicta indebite et contra iustitiam immo contra quandam sententiam diffinitivam pro eadem latam ex parte cuiudisdam
1) capellae in monte sancti Michaelis sitam et se propter eius diuturnam possessionem et praescriptionem, quam possessionem longinquam etiam pars adversa videlicet Nicolaus plebanus in villa Michaelis in i[udi]cio
2) dum pro eadem capella inter ipsum et plebanum de Heltha causa agitabatur per se confitebatur longiturnam possessionem cuius contrarium non est i[n me]moria
2) hominum per eclesiam de Heltha praefata fuisse possessam dictam capellam immo et legittime praescriptam. Ob id venerabilis vir dominus Sigismundus plebanus de Salisfodino ac decanus Cibiniensis cum suis assessoribus sententiam diffinitivam iuste et iuridice pro dicta ecclesia de Heltha tulit et ipsam capellam sancti Michaelis adiudicando uti possideat sicut et longinquissimis temporibus cum omnibus suis pertinentiis et iuribus possidebat. Sicut in sententia ipsa superinde lata ut praefertur latius continetur. Novissimis vero diebus dum fruges metebantur et vina colligebantur Nicolaus plebanus de monte Michaelis et Blasius Knoff cum ceteris eorum complicibus decimas tam bladorum quam vinorum pertinentes ad parochialem ecclesiam de Heltha et ab eadem diutius praescriptas et possessas propria temeritate violenter sibi usurpaverunt et in praeiudicium memoratae ecclesiae de Heltha usque in hunc diem conservant et violenter retentant et ipsam capellam sancti Michaelis ecclesiae de Heltha sicut praemittitur adiudicatam veserant et includunt et aditum plebi de Heltha denegant ac sibi incorporaverunt in contemptum sententiae memoratae domini decani praedicti et ipsius ecclesiae de Heltha in dampnum et praeiudicium valde magnum, quod dampnum aestimo ad ducentos florenos. Et propter violentiam memoratorum sibi violenter capellam et decimas praedictas usurpando potius quadringentos amississem florenos, quam talem a talibus violentiam et iniuriam sustinuissem. Et dum pro dictis decimarum occupatoribus et capellae occupatione officium domini Sigismundi decani et cetera implorassem ipse ut debuit et tenebatur ex officio contra memoratos decimarum mearum raptores et capellae usurpatores censuram interdicti iuste iterata vice fulminavit. Ipsi vero raptores decimarum ac capellae ecclesiae
3) meae usurpatores violenti audita tali censura contra eos pro eorum crimine decreta de iustitia diffidentes et ad brachium saeculare iniquitatem eorum tuendo confugientes et per metum diversorum a quibus importuna instantia literas plures
4) comminatorias impetraverunt et decanum per metum talium virorum potentum dictam censuram contra eos iuste latam relaxare compulerunt. Propter quod ipsi decimarum occupatores talem metum imperantes excommunicationem papalem ipso facto incurrerunt et Nicolaus plebanus praetactus, quia in tali excommunicatione divina officia temere praesumpsit celebrare irregularitatis notam incidit, totiens quotiens ausus fuit se ingerrere divinis sicut cautum in sanctionibus habetur canonicis. Praeterea in his
5) omnibus supradictis violentiis decimarum occupatoribus et capellae iam saepiusdictae et ipsius censurae per metum relaxationem sentiens ecclesiam meam praefatam et me contra iuris ordinem enormiter laesum et offensum, immo etiam propter denegatam iustitiam per praedictum dominum Sigismundum decanum Cibiniensem factam. Qui timore concussus nihil amplius in causis praefatis ecclesiae meae de Heltha praesumit facere. [S. 3] Idcirco appellatio, apellatio et iterum appellatio ad reverendissimum in Christo patrem [N] apostolicae sedis legatum proximis his
5) superioribus diebus regnum Hungariae ingressum quiscumque ille fuerit vel in quocumque regno Hungariae fuerit constitutus vel ipso de regno Hungariae absente ad sedem ecclesiae nostrae metropolis videlicet Strigoniensis subiciens eisdem ecclesiam meam parochialem
6) saepetactam me et omnes causas eorundem protectioni et tuitioni, quam appellationem prosequi volo ad vicesimum quarlum diem datarum praesentium ad quem terminum cito et peremptorie voco saepefatos Nicolaum plebanum de monte Michaelis et Blasium Knoff et eius complices de eadem salvo iure adendo et cetera, prout moris est et stili. Datum et factum quarta feria post festum [Epiphaniarum domini, anno domini M
o CCCC
o LXXIIII.
1) Vorlage
-dem.^ 2) Lücke 3 mm. [2x]
^ 3) Hierauf
usu gestrichen.
^ 4) Hierauf comminatoias gestrichen.
^ 5) Vorlage hiis. [2x]
^ 6) Hierauf sepefactam verschrieben und gestrichen.
^