Sie suchten nach:

Treffer 0 von Ihrer Suche Neue Suche
 

Urkunde Nr. 2578 aus Band V

Seite im UB:
194-197

Heute in:
Kronstadt, Archiv der Honterusgemeinde
Heutige Signatur:
I E (Burzenländer Kapitel, Urkunden), Nr. 46.

Druckvorlage:
nach Einschaltung (Insert)

Abdruck als:
Volltext

Sprache:
Latein


2578


Rom 1447 Mai 3 Der Kardinalpriester Alfons, Bischof von Valencia, umschreibt die Rechte der Geistlichen.

Eingeschaltet von dem öffentlichen Notar Urbanus Petri 1450 [= UB Nr. »2695], Orig. Archiv der Evang. Kirchengemeinde A.B. Braşov. -- Eingeschaltet 1447 [= UB Nr. »2591] von Papst Nikolaus V., Abschrift d. späten 18. Jh.s Batthyaneum Karlsburg, Bibliothek des siebenbürgischen Domkapitels, Excerpta cap. Albensis Trans.

Druck: Benkő, Milkovia (») I, 248.

An presbiteri possint facere pactum pro pecunia vel unio vel alia re ad audiendum confessiones vel baptizare puerum vel copula matrimoniali aut decantando sive legendo missam pro defunctis vel alias etsi liceat eis istam elemosinam ante vel post petere quae eisdem dari debet pro tali oratione.
Dicendum est quod non solum enim pro hiis recipi potest quod gratis et pura intentione offertur et per hoc etiam est responsum ad aliud dubium an plebanus possit inhibere mortuum ne sepeliatur et quidem quod minime facere potest de iure.
An adulterium, uxoricidium pervirum vel stuprum sive super hiis qui habent duas uxores vel oppressores puerorum debeant puniri per laicos vel clericos etsi corriguntur an debeant filii eorum privari rebus propriis per mulctam et quae esse debeat in mulcta vel si debeant privari omnibus rebus mobilibus vel immobilibus vel non.
Dicendum est quod si de adulterio agitur ad poenam sanguinis contra laicum est de foro saeculari, si vero agitur ad aliam poenam citra sanguinem pura detrusionis in monasterium etiam iudex saecularis est competens iudex licete executio huius poenae intensionis1) spectat ad ecclesiasticum iudicem cum saecularis non habeat monasterium. Si vero agitur ad separationem thori matrimonialis vel alias respectu fori penitentialis spectat ad forum ecclesiasticum et non se impedit de hoc saecularis iudex quia caret tali foro idem de uxoricidio stupro et de habente duas uxores vel opprimente pueros vel se interficiente filii autem eorum ex hiis minime puniuntur in persona vel bonis cum peccata suos debeant tenere auctores et poena in talibus ad alios minime protrahenda de periurio autem si dubitatur de vinculo iuramenti an obliget vel non vel respectu fori poenitentialis est de foro iudicis ecclesiastici. Si vero agitur de poena periurii si constat iuramentum esse licitum tam ecclesiasticus quam saecularis potest esse iudex quod ad penam transgressionis puniendo periurum laicum in foro ecclesiastico poena iuris canonici per ipsum iudicem ecclesiasticum et in foro [S. 195] saeculari poena iuris civilis per ipsum iudicem saecularem sicut etiam ut observetur licitum iuramentum tam iudex ecclesiasticus quam saecularis est competens iudex ut laicus tale iuramentum observet. Si autem agitur de crimine mere ecclesiastico ut est crimen heresis solius iudicis ecclesiastici est congnitio etiam contra laicum.
An licet laicis servare unum vel plures capellanos propter deum in domo sua bonae vitae commendatos qui sibi possint legere vel cantare missas in aliqua ecclesia vel capella sine praeiudicio parochialis ecclesiae. Dicendum est quod presbiteri de licentia episcopi diocesani hoc possunt facere est tamen decentius habitare extra domos laicorum propter multa quae occurrere possunt ex tali cohabitatione. An licet clericis de bonis ecclesiasticis aliqua testari familiaribus vel amicis sive benefactoribus a quibus prius receperunt subsidium et auxilium immo pecuniarum studendi vel promovendi causam. Dicendum est quod sic si est clericus simplex beneficiantus non habens administrationem quia talis de fructibus perceptis ex suis beneficiis etiam testari potest, si tamen est beneficiatus habens administrationem quamdiu vivit et sanus est moderate de ipsis fructibus donare potest, testari tamen non potest de ipsis quamvis intuitu elemosinae etiam in aegritudine constitutus moderate elargiri possit.
Utrum liber cum libra reperti debeant puniri a quocumque iudice et a quo iudice spirituali vel saeculari, si a iudice quocumque quomodo et qua poena etiam utrum sint compellendi ut contrahant matrimonium.
Dicendum est quod tales ad matrimonium contrahendum compellendi non sunt, nisi aliud canonicum interveniat quod merito per iudicium ecclesiasticum sint cogendi, an autem iudices ecclesiastici vel saeculares sortiantur forum quo ad poenam imponendam de sic commissis. Tenendum est, quod in secundo capitulo huius paginae latius est deductum.
An campanatores vel familia sacerdotum ut stabularii, bubulci et procuratrices et omnes qui non sunt in ordinibus neque in minoribus neque maioribus constituti ac eorum concubinae, filii et filiae eorum debeant iudicaria laico vel clerico. Dicendum est quod laici servientes clericis pretio dato vel alias conducti sunt de foro saeculari nisi alias essent deputati obsequio ecclesiae vel nisi ecclesia in hoc haberet privilegium vel nisi haberet generalem administrationem, ut ratione administrationis ecclesiasticae conveniantur in foro ecclesiastico, vel quando conveniuntur super re quam tenent ab ecclesia concubina autem etiam est de foro saeculari et eius filii laici.
Utrum viri pro mulieribus sive uxoribus eorum vel e converso possint iurare in causa purgationis vel amicus pro amico.
Dicendum est quod debeat considerare qualitas delicti et conditio personae purgandae et an alii idonei inveniantur conpurgatores quibus deficientibus admituntur tales habita rationem per iudicem quanta fides sit talibus adhibenda. An laicus debeat laicum in causa pecuniaria non ad usum divini cultus concernentia vel in causa iniuriam vel criminali trahere ad iudicem spiritualem vel saecularem.
Dicendum est quod talis laicus conveniendus est coram iudice saeculari. Utrum causa viduarum vel miserabilium personarum in actionibus hereditariis pertineat ad forum saecularem vel spiritualem vel etiam aliae actiones debitorum.
Dicendum est quod si agatur de iure seu rebus ipsarum possessorio spectat ad ecclesiam si petitorio agatur spectat ad iudicem saecularem et indefectum seu negligentiam ipsius devolvitur iurisdictio ad ecclesiam de iniuria seu violentia eis illata etiam potest congnoscere ecclesia cum sint sub eius protectione, defensione et tuitione ne opprimantur a potentioribus. [S. 196] Utrum testamentum continens in se duas clausulas unam pro ecclesia aliam pro usu laicali debeat iudicari per ecclesiam vel per iudicem saecularem vel debeat distingui ut ecclesia indicet suum articulum et saeculares suum peto consilium. Dicendum est, quod ad ecclesiam seu episcopum si ex officio per viam executionis2) procedit spectat etiam in non piis causis ut ad impleatur voluntas testatoris. Si autem ad petitionem partis per modum libelli seu per viam actionis agatur ut impleatur voluntas testatoris in piis causis heredes laici sunt de foro ecclesiae in non piis sunt de foro saeculari.
Utrum domus et hereditates sacerdotum in medio opidorum et laicorum iacentium quae nunquam fuerunt ecclesiae sed cum onere pedagiorum et gywelariorum ad eos iure successorio pervenerunt et retinent ut hereditates patrimoniales et tempore quo laici feciunt impositionem collectae vel solutionem de eisdem ut sibi non pro se sed pro republica teneantur solvere an non cum tales impositiones tendant in usum communitatis ac munitionem civitatis opidorum ac villarum. Dicendum est quod tales res seu hereditates transeunt cum onere suo eis annexo, alias libere transeunt ad ecclesiam vel clericos, nam possessiones eorum non subiciuntur regulariter collectis, taliis seu impositionibus laicorum. An pauperibus villanis et opidanis licitum sit vendere die dominico vel festo alicuius sancti panes, ligumina, pira, poma et alia ligumina vel sit licitum eis finita missa post prandium de campo tempore messis cum timetur de pluvia portare cum pecoribus vel equis vel curribus linum, fenum et alia blada humano usui concernentia.
Dicendum est quod cessante necessilate ab omni opere servili abstinendum est diebus dominicis et festivis sed necessitate cogente non tamen effectata seu procurata licitum est praemissa exercere.
Utrum fures, latrones, stuprarii, incendiarii, traditores, periuri possint tueri in ecclesia et gaudere immunitate eiusdem ecclesiae.
Dicendum est quod criminosus delinquens extra ecclesiam etiam fugiens ad ipsam gaudet immunitate ecclesiae, nisi sit publicus latro vel nocturnus populator agrorum qui dum itinera frecventata vel publicas secatas obsidit aggressiones insidiis ab ecclesia extrahi potest impunitate non praestita secundum canonicas sanctiones quibus in his standum est.
An curia plebani gaudeat tanta immunitate sicut ecclesia cum sit extra cimiterium constructa.
Dicendum est quod si est infra quadraginta passus maioris ecclesiae vel infra triginta minoris ecclesiae gaudet immunitate alias non.
Utrum cimiterium sit violatum dum quis ibi in eodem capitur vel detinetur reconciliari debeat ac si esset pollutum sanguine3) hominis. Dicendum est quod non si absque ipsius personae captae sanguinis effusione capiatur seu detineatur, violatur tamen immunitas ecclesiae si cimiterium est infra quadraginta vel triginta passus et supra est declaratum et ex hoc nisi satisfaciat iniuriae ecclesiae excommunicari potest. Die sabbati vigesima secunda mensis Aprilis millesimo quadringentesimo quadragesimo septimo sanctissimus dominus noster dominus Nicolaus papa quintus nobis Alphonso tituli sanctorum quatuor coronatorum presbitero cardinali episcopo Valentino dubia suprascripta tradidit ut singulatim eis de iure responderemus, quibus visis diligenterque perspectis obedientes mandato suae sanctitatis vivae vocis oraculo nobis facto singulatim respondemus prout superius continentur et sic sigillo nostro ad fidem praemissorum praesentem paginam seu cedulam communimus. Datum Romae in domibus nostrae ibidem habitationis, anno domini millesimo quadringentesimo quadragesimo septimo, die vero Mercurii, tertia mensis Maii, pontificatus eiusdem sanctissimi domini nostri anno primo. Ego4) Leonardus Dathus Floren-[S. 197] tinensis eiusdem reverendissimi domini Alfonsi cardinalis episcopi Valentinensis secretarius. continuus commensalis, etiam assero coram deo et hominibus, qualiter idem reverendissimus dominus mihi retulit, se a sanctissimo domino nostro domino Nicolao papa V. habuisse commissionem respondendi de iure super dubiis insertis praefata die sabbati, vicesima secunda5) Aprilis, anno domini millesimo quadringentesimo quadragesimo septimo et respondisse praefata die Mercurii, tertia mensis Mai eodem anno, prout in pagina continetur et ad fidem requesitus subscripsi.


1) Papsturkunde intrusionis. ^
2) Vorlage executionis. ^
3) saguine.^
4) Die folgende Aussage des Sekretärs Leonardus Dathus fehlt in der Bestätigung des Urbanus Petri und findet sich nur in der Einschaltungsurkunde Nikolaus V. von 1447 Nr. »2591. Wir glaubten sie nicht als selbständiges Stück nehmen zu sollen und lassen sie hier an der Stelle, wo sie in der Einschaltungsurkunde steht, folgen.^
5) Vorlage octava, doch ist der 28. ein Freitag. Vgl. auch vigesima secunda in der Urkunde des Kardinals Alfons weiter oben.^