Urkunde Nr. 2161 aus Band IV
- Seite im UB:
- 477-479 a)
- Heute in:
- Hermannstadt, Staatsarchiv [Direcţia Judeţeană Sibiu a Arhivelor Naţionale ale Romȃniei]
- Heutige Signatur:
- Kirchenarchive A.B. [Colecţia de documente ale parohiilor ev. CA săseşti] Serie II (Inventar 228), Nr. 40 - - Abt. 8: K. A. Bistritz [Parohia Ev. CA Bistriţa], Nr. 1.
- Druckvorlage:
- nach Original
- Abdruck als:
- Volltext
- Sprache:
- Latein
2161
Bistritz 1432 Juli 13. Der Rat von Bistritz bezeugt die Stiftung des Bürgers Petrus Kreczmer für den Allerheiligen-Altar in der Bistritzer Pfarrkirche. Orig. Perg. Archiv der ev. Kirchengemeinde A. B. Bistritz. Siegel, grünes Wachs in Wachsschüssel, an rot-grün-blauer Seidenschnur angehängt, derselbe Stempel wie Nr.
»885 Siegel 1.
Regest: Berger - Wagner, Urkunden-Regesten (
») I, 29 Nr. 79a. +
Das Formular der Urkunde ist nahe verwandt dem Nr.
»2163.
In nomine domini amen. Quia
2) summa fragilitatis humanae ratio disponens et ordinans pro parvis magna, pro terrenis caelestia et pro temporalibus recipere praemia sempiterna, ne ergo gesta rei publicae in his, quae ad cultum divini nominis spectare videntur, propter iuvenum ignorantiam, senum oblivionem, repetentium exigentiam, piorum et iustorum conservationem per lapsum temporis impugnationem per quempiam patiantur, necesse est et profecto videantur, ut literarum codicibus et testium approbationibus
3) in cartas authenticas redigantur [S. 478] et assertivis confirmationibus perennentur. Hinc est, quod nos infra scripti Mathias Abil iudex, Ruffus Georgius, Nicolaus Newmeister, Anthonius Böttlir, Blasius pellifex, Michael Leichnam, Kapis Janisch, Johannes Pruthenus ac ceteri iurati cives civitatis Bistriciensis fatemur praesentium per tenorem recognoscentes quibus ingruit universis, quomodo providus et sagax vir Petrus Kreczmer quondam nostrae civitatis concivis salutaris recordii graviter in lecto aegritudinis decumbens ut prima facie apparebat praemeditans diem extremae suae peregrinationis ac considerans, quod tanta esset vitae humanae miseria, ut is qui videtur homini
1) inesse cras deduci potest verisimiliter ad non esse, coram nobis et honorabili viro domino Jacobo nostro moderno plebano praesentibus
2) dominis decanis de decanatibus Bistriciensi et Kyraliensi ipso congrua adhuc utente ratione de bonis suis infra declarandis a deo sibi donatis et collatis ex sua pia et salutari dispositione ulti-mum suum fieri voluit testamentum. Primo ob salutem animae suae necnon progenitorum suorum animarum et successorum felicitatem ex beneplacita voluntate honestarum dominarum dominae videlicet Elyzabeth genetricis suae et Veronicae consortis eius disposuit, dotavit atque testamentaliter ordinavit scilicet altari in honorem sanctorum omnium fundato, erecto et habito
3) in capella ingrediendo ecclesiam nostram parochialem beati Nicolai confessoris per maiorem portam desursum a plaga occidentali turribus campanilibus annexa eiusdemque altaris rectori aut sacerdoti pro tempore constituto et in futurum constituendo duo iugera vinearum in monte Besenew alias Heidendorff circa vineas episcopi concivis nostri situata, item duo iugera vinearum in monte castri alias Borgberg in vicinatu Johannis cyrologi iacentia, item in monte Galii alias Hanberg similiter quatuor iugera vinearum, quibus praefuit Clar Fisscherynne, item unum pratum penes
4) eundem montem in medio fluvii Bistricz et unum pratum in pede civitatis prope crucifixum muratum versus plagam meridionalem in nostro territorio iacens, item unum quartale molendini in villa Latina inferiori alias Cleynwaldorff, item duas curias aut domos cum medio horreo in platea hospitalis inter domos providorum virorum Petri Herbart et Petri arcuficis eundo ad hospitale in dextra manu situatas et constructas, sit tamen liber transitus per curiam ad horreum cum curru inducendo et reducendo omni recusa et impedimento procul motis. Item voluit memoratus testator, quod rector altaris modo expressato omnes praemissarum hereditatum obventiones, proventus et emolimenta percipiendi, levandi et colligendi pleno iure perpetue omnimodam potestatis habeat facultatem cum exemptione, emancipatione et libertatione solutionis et dationis vinorum torculariorum de praemissis vineis solvendorum, ex [S. 479] quibus debet frui et gaudere. Ipse tamen altarista praedictas hereditates sic legatas debet et tenetur colere, construere et reformare suis propriis sumptibus et expensis. Item singulis diebus unam missam temporibus semper perpetuis in saepe dicta capella vel per alium sacerdotem ipse altarista legere teneatur et complere, casu vero, quo ipsum propter sui corporis fragilitatem vel impedimentum interdum unum aut duos dies in septimana oporteret vacare sui autem omnis negligentia excludatur. Item suam in curia domini plebani cum consensu et voluntate eiusdem plebani habere debet residentiam et mansionem, nullum per hoc domino plebano et capellanis suis praeiudicium audet
1) generare nec insolentias facere praesumat, quod coercitioni
2) et dispositioni plebani est commissum, diebus etiam dominicis processioni et festivis vesperis teneatur interesse, quibus se sponte iam fatus plebanus habito superinde prius tractatu saniori submisit. Item voluit annotatus testator, quod nullus plebanorum et successorum suorum aut civium de praedictis bonis mobilibus et immobilibus nullo modo ingerere et intromittere aut de eisdem quidquam auferre et recipere debeat,
3) sed eadem bona in toto eidem sacerdoti iure incumbenti secundum quod idem testator in suo testamento et ultimae
4) voluntatis eulogio duxit ordinandum applicentur et sine omni diminutionis dispendio irrefragabiliter
5) et incommutabiliter perpetuis temporibus debeant conservari. Item si ipsum altaristam divina permissione ab hac luce migrare contigerit, ex tunc hoc altare et ius praesentandi in manus plebani loci eiusdem et iuratorum civium praedictorum debet divolvi, demum eidem tenentur unanimiter et concorditer ambarum partium consensu sine discrepatione plebani et civium de idonea persona et honestae conversationis viro providere, in quo ipsorum humanitatem et conscientiam oneravit. In cuius rei evidentiam firmitatemque perpetuam praesentes nostras literas privilegiales pendentis
6) sigilli nostri munimine duximus concedendas. Datum Bistriciae, die beatae Margarethae virginis ac martyris, anno domini millesimo quadringentesimo tricesimo secundo.
Auf der Rückseite von einer Hand des 16. Jahrhunderts: Testamentum Petri Creczschmer super fundatione altaris sanctae trinitatis. [S. 480]
a)
Die Fußnoten wurden in diesem Band des UB jeweils seitenweise gezählt. Auf die vorliegende Urkunde entfallen: 2-3 auf S. 477 (1 zu voranstehender Urkunde), 1-4 auf S. 478, 1-6 auf S. 479.
^[S. 477]
2)
Vorlage: Q.
^ 3)
Vorlage: approbatibus.
^ [S. 478]
1)
So Vorlage. ^ <fnzt>2)
Vorlage: patentibus.
^ 3)
Vorlage: fundati, erecti et habiti.
^ 4)
Vorlage: penas.
[S. 479] <fnzt>1)
So Vorlage. ^ 2)
Vorlage: coertioni.
^ 3)
Vorlage: debeant.
^ 4)
Vorlage: ultima.
^ 5)
Vorlage: irrefragibililer.
^ 6)
Vorlage: pendenti.
^